Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/25

Haec pagina emendata est
CAPUT IV.
De imbecilla assensione, sive De perturbatione.

Doctrina Stoicorum de assensione hoc præcipue magni momenti est, dignaque ad quam accurate attendatur, quod non modo si de veritate detegenda, sed etiam si de virtute adipiscenda vitioque fugiendo quæstio est, non prætermitti vel negligi queat : ita ut simul et dialecticæ et ejus philosophiæ partis quæ de vita ac moribus est, quasi radix esse videatur.

Quod ad virtutes attinet, apud Stoicos quæ sine assensione, ut bona valetudo, robur, ingenium, memoria, ab iis quæ per συγκατάθεσιν fiunt, ut justitia, prudentiaque, quæque θεώρητοι appellantur, differebant[1].

Assensio, quatenus harum virtutum principium est, nihil aliud quam comprehensio videtur esse : de qua satis ante dictum est. — Porro hac in re cum omnibus Socraticis concinunt Stoici, qui nullam absque ratione virtutem fieri, omnesque virtutes scientias esse dictitabant.

Præcipue autem quum de naturali appetitu agitur, iisque affectibus qui græce πάθη, latine, si verbum verbo vertas, morbi, potius autem, si Ciceroni[2] credendum est, perturbationes appellantur, Stoici a prioribus philosophis discedunt, propriamque doctrinam defendunt.

Scilicet apud antiquos animum in duas partes dividi oportere convenerat, « alteram rationis participem, alteram expertem. In participe rationis ponebant tranquillitatem, id est placidam

  1. Καλοῦνται ἀθεώρητοι ὃτι μὴ ἒχουσι συγκαταθέσεις. Diog., VII, 91. — Cf. Stob., Ecl., II, 110. — Cic., Fin., V, 13, 36.
  2. Tusc., IV, 5, 10 ; III, 4, 7. — Fin., III, 10, 35.