Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/23

Haec pagina emendata est

Visum autem quum mentem pepulit, nos quasi a crinibus arreptos, ad συγκατάθεσιν trahit[1].

Sic etiam ἐναργές appellatur visum : nec hoc verbo videlicet intelligendum est (ut fortasse apud priores) id quod alicui perspicue evidenterque apparet, sed quod cuivis probe cogitanti evidenter apparere necesse est. — Evidens aliquid intrinsecus esse potest, etiamsi a nemine nunc evidenter perspiciatur.

Denique visi comprehendentis definitioni aliquid a recentioribus additum est, quod dubitationem, si qua esset, removeret. — Visum enim comprehendens esse dictitaverunt impressionem in animo signatam effictamque ab eo quod est, eique consentaneam et cui nihil obstaret[2]. — Scilicet quum Admeto educta ex inferis ab Hercule staret ante oculos Alcestis, visum quidem impressum signatumque ex eo quod erat, eique consentaneum, et quale ab eo quod non est effici non posset. Non tamen assentiebatur, nec assentiri debebat, quia menti obversabatur mortuam esse Alcestin[3].

Quod si non prius animum assentiri oportet quam res oblatas cum notitiis ante partis contulerit, omnino de illa assensione quæ sponte emicat et quasi ad veritatem prosilit, actum est : et antiquorum doctrina funditus evertitur.

In summa, apud priores Stoicos nulla est nota extrinsecus oblata quæ συγκατάθεσις quando fieri debeat indicet. — Animus ipse veritatis norma et judex est : ipsa συγκατάθεσις criterium est.

  1. Ibid.
  2. οἱ δὲ νεώτεροι προσετίθεσαν καὶ τὸ μηδὲν ἔχουσαν ἔνστημα (Sext., Adv. math., VII, 253.)
  3. Sext., ibid., VII, 255. De hujus loci emendatione (???ε δέ αὐτῇ pro εἶχε δέ αὐτήν) vide J. Lachelier, Revue de philologie, avril 1877.