Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/21

Haec pagina emendata est

eosque acerrimas coortas esse disputationes : in quibus Chrysippus ipse, qui Porticum fulcire dicebatur, novi Academici quasi partes agens, ipsum Carneadem armaverat, ita ut a Stoicis vituperaretur[1]. — Non mirum est si doctrina Porticus, qua maxime lacessita labefactataque videretur, reparare ruinas conata sit, et quasi novis munimentis fuerit adaucta.

Atqui eas esse assensiones sponte visis adjunctas ut per se ipsas veritatem declararent, defendere facile erat quamdiu has ipsas nemo fieri posse negaret. — Academici autem, etsi omnem assensionem non tollerent, ita tamen assentiebantur, ut visa non comprehendentia, sive percepta, sed probabilia tantum esse dicerent : contra Stoicos, non modo sapientem opinari, sed etiam nihil aliud quam opinari asseverabant : plerumque autem ἐποχήν commendabant.

Jam vero hæc duo, quæ Stoici ita consociaverant ut alterum pro altero sumi posset, veritatem scilicet et assensionem, divellere, et veritatem absque assensione considerare necesse erat. — Oportebat ut in visu, etsi, ut volebant Stoici, non sine assensione, quum comprehendens esset, fieret, aliquid reperiretur quod assensionis rationem redderet. Zeno ipse, ut Arcesilæ urgenti reluctaretur, ea quædam esse visa dixerat quæ talia ex eo quod est fierent, qualia ex eo quod non est fieri nullo modo possent. Inhærere igitur visis comprehendentibus notam aliquam propriam, quæ nullo modo visis non comprehendentibus inesset, dicebat : et abesse a quibusdam visis perspicuitatem. Non ergo visa omnia inter se similia esse, sed etiam simillimorum ita dissimilia, ut ab his discerni ulique possent : ideoque « nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis sit alius pilus ; nullum granum[2] ».

  1. Cic., Ac., II, 27, 87. — Vide Baguet, De Chrysippi vita, doctrina et reliquiis, pars I, III, not. 18 ; pars III, LXVIII. — Lovanii (ap. de Mat.) MDCCCXXII.
  2. Cic., Ac., II, 26, 85.