Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/20

Haec pagina emendata est


Posteriores autem aliter doctrinam defendere enisi sunt. Ea scilicet quæ priores una commiscuerant discreverunt. — Exempli gratia, quod visum erat verum, idem apud priores comprehendens dicebatur : fieri tamen posse visa quæ vera quidem, non comprehendentia tamen essent posteriores animadverterunt : ut Orestes[1] in furore quum Elcetram unam e Furiis esse putat, verum, quandoquidem ab Electra profectum, non comprehendens tamen habebat visum, quandoquidem Electra non est furia. — Sic etiam visum comprehendens ab ipsa comprehensione omnino segregavere ; et mutata re, non verbo, non per assensionem fieri τὸ καταληπτόν, sed propter καταληπτόν nasci assensionem dixere.

Nihil enucleatius explanare posse videtur quantum doctrina Stoicorum, prout ætate provehatur, a se ipsa discrepet, quam si hic Sexti Empirici locum, ad quem historiarum scriptores parum attendere, transtulerimus : « Ἡ κατάληψις προηγουμένην ἔχει τὴν καταληπτικὴν φαντασίαν, ἧς ἐστι συγκατάθεσις. Ἡ δὲ καταληπτικὴ φαντασία προαγούσαν εἶχε τὴν φαντασίαν, ἧς ἐστιν εἶδος· φαντασίας γὰρ μὴ οὔσης, οὔδε καταληπτική ἐστι φαντασία, παρόσον τοῦ γένους μὴ ὄντος, οὔδε τὸ εἶδος ἐστι· καὶ καταληπτικῆς μὴ οὔσης φαντασίας, οὔδε συγκατάθεσίς ἐστιν αὐτῆς· τῆς δὲ καταληπτικῆς φαντασίας τῆς συγκαταθέσεως αἰρουμένης, αἴρεται καὶ ἡ κατάληψις[2]. »

Jam hoc temporis, τὸ καταληπτόν causa assensionis, non effectus est. Non ante assentiri debemus quam comprehensibile visum esse perspexerimus : aliis verbis objectivum pro subjectivo criterium affertur.

II. — Quas ob causas in Stoicorum doctrina mutatio facta sit, facile est reperire. — Constat enim inter Stoicos Academi -

  1. Sext., Adv. math., VII. 245.
  2. Adv. math., VIII, 397.