Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/18

Haec pagina emendata et bis lecta est

ἐν τόνῳ καὶ δυνάμει κεῖσθαι[1]. — Non manifestius posse declarari videtur hanc ipsam persuasionem qua aliquid pro vero ratoque habemus, veritatis esse judicem et disceptatricem.

Optime igitur vir doctissimus, æqualis noster, qui omnia quæ ad antiquorum philosophorum historiam pertinent, acutissime et scientissime perscrutatus est, Ed. Z eller, persuasionem qua aliquid complectimur, apud Stoicos esse notam veritatis asseveravit, addiditque nullum criterium objectivum, sed tantum subjectivum esse[2].

Hoc liquido patet si rationem disputandi Stoicorum Academicorumque qualis a Cicerone inducitur[3], consideres.

Academici non ante assentiri volunt quam aliquid certum, vel saltem probabile offeratur : utpote qui assensionis suæ sint compotes, non temere inscienterque cedunt, et donec eluceat veritas exspectant : quam quidem nunquam elucere posse contendunt.

Stoici contra primo assentiuntur : tum se jure id fecisse defendunt. Non causam assentiendi antequam assentiantur repetunt : sed postquam assensi sunt, fuisse bene assentiendi causam demonstrant. Non συγκατάθεσις consulto et de industria fit : instinctu potius afflatuque naturæ efficitur, et pro initio potius cognoscendi quam pro fine ad quem mens humana tendit, habetur. — Imo nonnulli definire non necesse esse quid sit cognitio vel perceptio arbitrantur, propterea quod « nihil clarius evidentia aut perspicuitate sit[4] ». — Omnes, assensione concessa, argumenta adversus evidentiam allata refellunt.

Animus scilicet non cogitur extrinsecus vi veritatis, invi -

  1. Stob., Ecl., II, 128. — Diog., VII, 47. — Vir eruditissimus Cobet in Diogenis translatione hæc verba vitiose, ut videtur, vertit : habitum nihil a ratione deviantem. — Vide Cic., Ac., II, 9, 27.
  2. Die Philosophie der Griechen, t. III, p. 72.
  3. In libro II Academ.
  4. Cic., Ac., II, 6, 17.