tiam illam, in qua posteriores sæpius institere, inter id quod comprehensible est et ipsam comprehensionem, jam apud Ciceronem adumbratam videmus[1]. « Visis non omnibus adjungebat fidem, sed iis solum quæ propriam quamdam haberent declarationem earum rerum quæ viderentur : id autem visum, quum ipsum per se cerneretur, comprehensibile. » — Videtur porro, primo aspectu, ideo fieri κατάληψις quod jam καταληπτικόν sit visum, ita ut τὸ καταληπτόν causa et assensionis, et comprehensionis dicatur.
Si quis tamen rem altius scrutari velit, fortasse non id sensisse videbuntur priores Stoici. — Visum cui sapiens assentitur, verum quidem est, si ipsum per se, absque nostra assensione cernas (hoc sensu fortasse ἐναργές dixere) ; sed, ut assentiamur, non an sit comprehendens quærendum est ; quia comprehendens est, non quia esse scimus, nos ad assensionem trahit : idque comprehendens esse ipsa assensione experimur. Non ipsum per se, quum assentimur, sed in nobis ipsis, quatenus nos movet, et quasi in nostro animo resonat, cernimus. Nihil aliud τὸ καταληπτόν est quam inchoata comprehensio, comprehensio nihil aliud quam perfectum καταληπτόν. Quod si autem comprehensio per approbationem vel assensionem nascitur, quod minime negari potest, τὸ καταληπτόν etiam per aliquam συγκατάθεσιν dijudicatur, et ipsa assensio signum veritatis dici potest.
Non ita quidem veritatis criterium est assensio, ut, si libeat cuipiam viso assentiri, id extemplo verum faciamus. Non enim nisi vero plane assentiri possumus. Ipsa nostra natura obstat quominus falsis assentiamur, et, ut assentiri nobis ipsis videamur, in re nihil aliud quam opinamur[2]. Non facit assensio