Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/13

Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT III.
De firma assensione, sive De criterio veritatis.

Sapientem asseverant Stoici nunquam opinari (δοξάζειν)[1], sive rei falsæ vel dubiæ assentiri. — Necesse est igitur ut, quibus rebus assentiri debeat, explanetur.

Respondere in promptu est ad id quod comprehendi potest (τὸ καταληπτόν) assensionem adjungi debere[2]. — Restat ut quale sit hoc καταληπτόν explicetur : in quo Stoicorum doctrina satis intricatur.

 

I. — Primum ita definitur visum comprehendens (φαντασία καταληπτική) ut ab aliqua re existente proficiscatur, eique sit consentaneum ; tum impressum signatumque in animo sit ; denique tale fiat a re existente quale a non existente non fieret[3].

Ea vero definitio ab iis quidem comprobari potest qui de natura mentis ac rerum extrinsecus positarum, quæ ab hac cognosci possunt, philosophantur : ad dialecticam artem nihil valet. — An sint visa a rebus ipsis profecta, iisque similia, necne ; taliaque, ut ab eo quod non est proficisci non possint, dialectici non est inquirere ; quod ut sit concessum, quonam pacto ea visa quæ rebus sunt consentanea, ab iis quæ non sunt, distingui possint, omnis quæstio est.

Ad quod dijudicandum, in allata a Stoicis definitione nihil superest, nisi visum illud quod sit comprehendens impressum

  1. Diog., VII, 1, 121. — Cic., Ac., II, 18, 59. — A. Gell., N. Att., XIX, 1, 15.
  2. Cic., Ac., II, 6, 18.
  3. Ἡ ἀπὸ τοῦ ὑπάρχοντος, καὶ καθ’ αὑτὸ τὸ ὑπάρχον ἐναπομεμαγμένη καὶ ἐναπεσφραγισμένη, ὁποία οὐκ ἂν γένοιτο ἀπὸ μὴ ὑπάρχοντος. (Sext. Emp., Adv. math., VII, 244.) — Eadem definitio iisdem verbis apud Diog., VII, 46, 50. — Cf. Cic., Ac., II, 6, 18.