perperam agit. Liber est, quum ad falsa assensionem adjungit ; sed liber est tum maxime quum se ab errore recipiens, jam sibi ipsi concors, quod propriæ naturæ est consentaneum efficit : nec ideo imminuitur libertas quod objectam veritatem non possit non approbare. Imo vero ea sola vere dicitur voluntas (βούλησις) quæ cum ratione omnino congruit[1].
Ratio igitur voluntasque, sive visum assensioque, inter se admodum differunt quidem, ita tamen ut unam eamdemque rem pro fundamento habeant. Cum viso, etsi ab eo discrepet, arcte nectitur assensio : et quidquid in altero mutatur declarat altera. Quod visum, si rationem spectas, id, mutata facie, si voluntatem consideres, assensio est : ita ut quale est visum, talis sit assensio, imbecilla quidem (ἀσθενής)[2], si falsum est visum, certa stabilisque (ἀσφαλής)[3] si verum : quod quidem uni sapienti contingere potest.
Sic fere Spinoza non sine voluntate affirmationem fieri postea docuit, ita tamen ut nullus voluntati, absque ratione, sit locus. — Et quidem hoc omnium doctrinarum quas Pantheismi nomine designamus commune est, ut, sub rebus specie dissimillimis, imo vero etiam contrariis, una essentia residere ac permanere dicatur. — Ipsi Stoici alio in loco universum rerum principium variis nominibus, ignem, spiritum, mentem, fatum, providentiam, Deum appellant.
In summa, hoc primi in philosophiam attulisse videntur Stoici ut, animo (sive subjecto) a rebus (sive objecto) segregato, aliquid in ipsa scientia ab animo pendere dicerent. — Non res externa, non ipsum visum, quatenus est receptum,