Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/10

Haec pagina emendata et bis lecta est

Rursus Epictetus[1] causam assentiendi esse dicit τὸ φαίνεσθαι ὅτι τι ὑπάρχει : qua causa sublata, non posse quemquam assentiri, nec aliud quidquam magis repugnare quam si animus objectam veritatem, quum perspicue apparet, possit aspernari.

Ea igitur est stoica libertas ut falsis quidem vel assentiri, vel non assentiri queat, vera autem non possit non approbare. — Jam igitur non eam esse quam nos liberum arbitrium appellamus, cuique inter contraria eligendi copia sit, apparet.

Voluntas scilicet apud eos nihil aliud quam ratio est. — Principatus ille animi, quem ἡγεμονικόν vocant, per se definitus ac determinatus est : propriam habet ingeneratam naturam, et sic est constitutus, ut ad id quod naturæ est consentaneum, feratur sponte[2]. — Deterreri quidem a fine potest ; et sæpe accidit ut, vana specie delusus, aliquid naturæ suæ accommodatum esse putet quod ab ea in re abhorret : inde error, perturbatio, vitium nascuntur. — Sed quidquid delirat vel aberrat, natura primitus ingenita non aboletur, quippe quæ ipsius sit essentia : latet forsitan, opprimitur, obscuraturque in tempus, velut scintilla in silicis venis inclusa, ita tamen ut opportuno motu pulsa emicet. — Necesse igitur est ut ratio, quæ, natura ad veritatem proclivis est, quantumvis ante deerraverit, veritatem, ubi primum apparet, agnoscat.

Verumenim idem ille principatus, variis nominibus, λόγος sive ratio appellatur, quatenus veritatem intelligit ; voluntas autem (προαίρεσις, θέλησις, βούλησις) quatenus vim agendi declarat. — Sic etiam ὁρμή dicitur quatenus ad rem aliquam tendit[3]. — Liber igitur dici potest quotiescumque aliquid seu recte, seu

  1. Diss., I, 28, 1-8. — Cf. I, 18, 1-7 ; II, 26 ; III, 7, 15.
  2. Stob., Ecl., II, 116. — Diog., VII, 89. — Sen., Ep., 108, 8. — Cic., Tusc., III, 1.
  3. Οἱ Στωϊκοί φασιν εἶναι τῆς ψυχῆς (τὸ) ἀνώτατον μέρος τὸ ἡγεμονικὸν, τὸ ποιοῦν τὰς φαντασίας, καὶ τὰς συγκαταθέσεις, καὶ αἰσθήσεις, καὶ ὁρμάς. (Plut., De Plac. phil., IV, 21.)