demum ratum firmumque erit, quum id ipsum (& quod institutum nostrum est) non adulterinis fucatisve sermonibus neque etiam logicis tendiculis quibus multi sophistæ homines illaqueare solent, sed cum optimorum authorum patrociniis, rerumque gestarum veridicis historiis ac apertis ratioibus, tum sacrarum literarum testimoniis & utriusque iuris sanctionibus ostensum est.
Principiò itaque ut rem ipsam ingrediar: Mulier tanto viro [Gene. 3.] excellentior facta est, quanto excellentius præ illo nomen accepit: Nam Adam terra sonat, Eua autem vita interpretatur. At vita ipsa quam terra est excellentior, tam viro ipso mulier est præferenda. Neque est quod dicatur debile hoc argumentum esse ex nominibus de rebus ipsis iudicium ferre. Scimus enim summum illum rerum ac nominum artificem prius cognouisse res quam nominasse, qui cum decipi non potuit, eatenus nomina fabricauit, quatenus rei naturam proprietatem & usus exprimeret. [In marg.: In autem de defen. civi. col. iii in prin. in Institu. de Don. f.f. est & aliud.] Ea enim est antiquorum nominum veritas, testantibus id quoque Romanis legibus, ut ipsa sint consona rebus, ac aperte rerum significatiua. Ideo a nominibus argumentum apud theologos ac iurisconsultos magni est momenti. Quemadmodum de Nabal scriptum legimus, secundum nomen suum stultus est, & est stultitia cum eo. Hinc Paulus in epistola ad Hebræos [Ad Hebræ 1.] ostensurus præcellentiam Christi, hoc utitur argumento: Quia tanto melior angelis effectus est (inquiens) quanto differentius præ illis nomen hæreditauit. Et alibi: [Ad Philip. 2.] Dedit illi nomen