elucescat. Vale felicissime nobilissimarum mulierum simul ac principum decus, & ornamentum, & gloria, modis omnibus absoluta.
HENRICI CORNELII AGRIPPAE DECLA- matio de nobilitate & præcellentia Fœminei sexus. EVS optimus maximus cunctorum genitor, pater ac bonorum utriusque secus fecunditate plenissimus, hominem sibi similem creauit, masculum & fœminam creauit illos [Genes. prio.]. Quorum quidem sexuum discretio non nisi situ partium corporis differente constat, in quibus usus generandi diuersitatem necessaria requirebat. Eandem vero & masculo & fœminæ, ac omnino indifferentem animæ formam tribuit. Inter quas nulla prorsus sexus est distantia. Eandem ipsa mulier cum viro sortita est mentem, rationem atque sermonem, ad eundum tendit beatitudinis finem, ubi sexus nulla erit exceptio. Nam iuxta Euangelicam veritatem [Luc. 20. Mar. 12. Matth. 22.] Resurgentes in proprio sexu, sexus non fungentur officio, sed angelorum illis promittitur similitudo. Nulla itaque est ab essentia animæ inter virum & mulierem, alterius super alterum nobilitatis præeminentia. Sed utrisque par dignitatis innata libertas. Quæ autem præter animæ diuinam essentiam in homine reliqua sunt, in iis muliebris inclyta stirps durum virorum genus in infinitum pene excellit, quod tum