ipse hæsitarem, miro hoc ingratitudinis, codemque sacrilegii metu, victo pudore audacior effectus sum in scribendo, dum metuo videri audacior, si tacerem, bonum omen interpretatus, quasi eius rei prouincia, quam hactenus eruditorum cœtus penitus neglexisse videtur, mihi à superis relicta atque decreta fuerit. Annunciabo itaque gloriam mulieris, & honestatem eius non abscondam, tantumque abest quod me assumpti argumenti pudeat, quandoque si fœminas viris præferam, ob id me vituperandum putem esse, vt vix me excusatum iri fidam, qui rem adeo sublimem humiliori quam par est dicendi forma complexus sum, nisi me cum temporis angustia & rei difficultas, tum causæ æquitas tuerentur, tum quia nullo adulandi assentandiue studio hanc operam aggressus sum ideoque non tam studium fuit rhetoricis figmentis officiosisque mendaciis verba in laudes ornare, quam rem ipsam ratione authoritate, exemplis, ipsisque sacrarum litterarum, & vtriusque iuris testimoniis commonstrare. Tibi autem serenissima Margareta, cuius inter huius aeui præclaras fœminas per uniuersum orbem terrarum Apollo, Diana, dies Aurora, Vulcanus, dii quinque non illustrarunt, cum generis nobilitate, tum virtutum præstantia, & rerum gestarum gloria, parem alteram hanc operam nostram, ideo deuotam dedicatamque constituto, ut te (quæ ad id virtutum fastigium ascendisti, quod, cuncta quæ de fœminei sexus laudibus prædicantur, vita & moribus superasti) præsentaneo exemplo, ac teste fidissima, eiusdem sexus vestri decus, & gloria, quasi sole quodam splendidius
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/7
Haec pagina nondum emendata est