quo liber ille non esset amissurus suam dominam. Nunc itaque reuersus in patriam hanc, equum putaui respondere fidei, nec diutius differendum librum illum principi nostræ offerre, qui illi ex stipulatione & voto æquissimo iure debetur. Atque vt cognoscat me interim temporis nec illius oblitum esse, nec deuotam fidem vnquam deseruisse, nec pluris valuisse apud me alienam nequitiam, quam proprii animi constantiam virtutibus ac laudibus eius impense fauentem. Quod si nunc tua prudentia hoc meum consilium non improbauerit, faciam vt libellus iste cum plerisque aliis meis progrediatur in publicum, etiam si videam res hæc quam sit exigua, & qua nulla elegantia dicendi reddita. Sed volo libellum hunc quondam in pueritia mea conscriptum, & nunc non nisi vt in hoc exemplari vides tumultuario, alicubi recognitum ipsi principi suæ (sicut apud Canonistas (quos vocant) dicendi mos est) ex nunc vt a tunc, vel cum æstimationis meæ iactura oblatum iri. Dum interim ætate iam grandior, grauiori ac pleniori argumento, sublimiora & digniora cælsitudini suæ parauero. Neque vero velim Principem ipsam, ab his pueritiæ meæ nugis, ingenium meum metiri: quod si experiri velit, possit sibi etiam in maximis rebus & pace & bello vsui fore. Proinde vero ne quis superbior, aut eruditionis iactantior, contemptu mediocritatis meæ, in ingenium nostrum ingratus hanc operam nostram despiciat, calumnietur, mordeat, laceret, tuæ Magnanimitati eandem, vna cum fœmineæ nobilitatis splendore, cum muliebris excellentiæ gloria insuper tuendam, defendendamque commendo, speroque futurum me huius causæ, quod viris fœminas prætulerim, facile veniam obtenturum quod tantæ Principi hæc scripserim, ac tua amplitudine hortante, tuenteque, ediderim. Vale. Ex Antuerpia, xvi Kalendas Maii An. M. D. XXIX. Iuditium tuum expectabo
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/5
Haec pagina nondum emendata est