maledictum, obiicient rursus idem ex dictis Petri [Petri. 3.], cui accedit & Paulus [Ad Collos. 3.]: Mulieres uiris suis subditæ sint, mulieres in ecclesia taceant. Sed qui nouerit uarios scripturæ tropos, eiusdemque affectus, facile cernet hæc non nisi in cortice repugnare. Est enim is ordo in ecclesia, ut uiri præponantur in ministerio mulieribus, sicuti Iudæi Græcis in promissione. Non tamen est acceptor personarum Deus, in christo enim nec mas, nec fœmina, sed noua creatura. Quin et pleraque uiris propter duriciem cordis eorum in mulieres permissa sunt sicut Iudæis quondam concessa repudia, quæ tamen mulierum dignitati nihil officiunt, quin & deficientibus errantibusque uiris, mulieres in uirorum opprobrium potestatem habent iudicii. Et ipsa regina Saba iudicatura est uiros Hierusalem. Qui ergo iustificati per fidem effecti sunt filii Abrahæ, filii inquam promissionis subiiauntur mulieri, & obnoxii sunt præcepto Dei ad Abraham inquientis [Genesis. 21.]: Omnia quæcumque dicit tibi Sara, audi uocem eius. Nunc tandem ut me quam breuissime recolligam, ostendimus præcellentiam muliebris sexus, à nomine, ab ordine, à loco, à materia, & quid dignitatis mulier supra uirum sortita sit à Deo, De inde à religione, à natura, ab humanis legibus, iam uaria autoritate, ratione et exemplis promiscue demonstrauimus. Tamen non tam multa diximus, quam plurima adhuc dicenda reliquerimus, quia non ambitione commotus, aut
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/48
Haec pagina nondum emendata est