incapax, nihil præter acus & filum concipere permittitur. Ubi exinde pubertatis annos attigerit, in mariti traditur zelotipum imperium, aut uestalium ergastulo perpetuo recluditur. Publica quæ que officia legibus sibi interdicta sunt. Postulare in iudicio licet prudentissima non permittitur, repelluntur. Præterea in iurisdictione, in arbitrio, in adoptione, in intercessione, in procuratione, in tutela, in cura, in testamentaria & criminali causa. Item repelluntur in uerbi pei prædicatione, contra expressam scripturam, qua promisit illis spiritus sanctus per Iohelem inquiens [Iohel. 2.: Et prophetabunt filiæ uestræ, quemadmodum & Apostolorum ætate publice docebant, sicut de Anna Simeonis, & filiabus Philippi, atque Priscilla Aquilæ notum est. Sed tanta est recentium legis latorum improbitas, qui irritum fecerunt mandatum Dei propter traditiones suas, quod mulieres alias naturæ eminentia, & dignitate nobilissimas, pronunciarunt cunctis uiris conditione uiliores. His itaque legibus mulieres uiris tanquam bello uictæ, uictoribus cedere coguntur, non naturali non diuina aliqua necessitate aut ratione, sed consuetudine educatione, fortuna & tyrannica quadam occasione id agente Sunt præterea, qui ex relligione auctoritatem sibi corrogant in mulieres, & ex sacris literis suam probant tyrannidem, quibus illud Evæ maledictum continuo in ore est: Sub potestate uiri eris, & ipse dominabitur tui. Quod si illis respondeatur Christum abstulisse
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/47
Haec pagina nondum emendata est