Hinc est quod illustribus mulieribus iudicare permittitur, & arbitrari, atque ut possint feudum inuestire & inuestiri, & inter Vasallos quid iuris decernere. Ad idem facit quod fœmina potest habere seruos peculiares sicut et uir, potestque mulier iudicare etiam inter extraneos, potest etiam nomen indere familiæ, sic quod filii denominentut à matre, non à patre. Habent & circa dotes grandia priuilegia. Hinc inde in diuersis locis in corpore iuris expressa, ubi etiam cauetur quod mulier honestæ uitæet famæ pro debitis ciuilibus incarcerari non debeat, imo iudex pœna capitis punitur, qui ipsam carceri mancipauerit. Quod si sit suspecta de delicto in monasterium trudatur, aut mulieribus incarceranda tradatur, quia teste lege mulier melioris est conditionis quam uir, tum quia in eodem genere delicti, plus peccat uir quam mulier, hinc uir in adulterio deprehensus, capite punitur: sed mulier adultera in monasterium retruditur. Plura priuilegia colligit Azo in summa sua super titulo ad senatusconsultum Velleianum, et Speculator de renunciationibus. Illi etiam ueteres legum latares, ac reipublicæ artifices uiri sapientia graues, scientia prudentissimi, Lycurgus inquam & Plato cum scirent ex philosophiæ penetralibus mulieres, nec animi excellentia, nec corporis robore, nec dignitate naturæ uiris inferiores, sed ad omnia æque habiles, statuerunt mulieres cum uiris in luctationibus & gymnasticis exerceri, etiam in omnibus quæ ad bellicam pertinent
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/45
Haec pagina nondum emendata est