erecta in urbe Rhodia statua, quæ perpetuum stigma illi inureret. Iam quis satis laudare poterit puellam nobilissimam (licet humili generæ ortam) quæ anno Christianorum M.CCCC.XXVIII. occupato, per Anglos Franciæ regno Amazonis more, sumptis armis primamque aciem ducens, tam strennue feliciterque pugnauit, ut pluribus præliis superatis Anglis, Francorum regi iam amissum regnum restitueret. In cuius rei perpetuam memoriam apud Genabum oppidum quod Aurelianum uocant, in ponte qui est super Ligurim fluuium sacra statua puellæ erecta est. Possem innumeras adhuc ex Græcorum, Latinorum, Barbarorumque, tam ueteribus quam recentioribus historiis præstantissimas mulieres recensere, quod, ne in grande nimium opus turgesceret, breuitati studere uolui.
Nam scripserunt de illis Plutarchus, Valerius, Bocacius & plures alii. Hinc est quare non tam multa de mulierum laudibus dixerim, quam plurima reticuerim, quippe qui non sum tam ambitiosæ ceruicis, ut mulierum infinitas præstantias atque uirtutes tam pauculo sermone me posse complecti præsumam. Quis enim ad percensendas infinitas mulierum laudes sufficiat, à quibus omne nostrum esse, omnisque humani generis conseruatio, quod alias in breui petriturum esset, omnisque familia & respublica dependet. Quod nec Romanæ urbis conditorem latuit, qui dum mulieribus careret, cum Sabinis raptis eorum filiabus, bellum asperrimum inire non