Bohemiæ ambæ potentes reginæ. Item Indorum Pande Amazones, Candæes, Lemnenses, Phocensium, Chiarum, Persidæque mulieres. Legimus de aliis multis illustrissimis mulieribus, quæ mira uirtute uniuersæ nationi suæ, in summa rerum desperatione salutem restituerunt. Inter quas est Iudith, quam beatus Hieronymus his uerbis extollit, inquiens: Accipite Iudith uiduam castitatis exemplum, triumphali laude, perpetuis eam præconiis declarate. Hanc enim non solum fœminis, sed & uiris imitabilem dedit, qui castitatis eius remunerator, uirtutem talem tribuit, ut inuictum omnibus, uinceret, et insuperabilem superaret. Legimus adhuc quia mulier quædam sapiens, uocauit Ioab, & dedit in manus suas caput Sibæ inimici Dauid, ut conseruaret Abelam ciuitatem, quæ erat mater ciuitatum in Israë. Et mulier quædam iaciens fragmentum molæ, allisit caput Abimelech, & confregit cerebrum eius, executurum vindictæ Dei super Abimelech, quia fecerat malum coram domino, contra patrem suum, interfectis per eum septuaginta fratribus super uno lapide. Sic Hester Assueri regis uxor, non solum liberauit populum suum à morte turpissima, sed insuper summa honore decorauit. Obsessaque à Volscis urbe Roma, Cn. Martio Coriolano duce, quam armis uiri urbem defendere non poterant. Veturia magno natu mulier, ac Coriolani mater filii obiurgatione seruauit. Arthemisia irruentes sibi Rhodios & classe exuit, & insulam domuit,
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/41
Haec pagina nondum emendata est