ascendebantque ad eam filii Israël [Israel] in omne iudicium. Quæ etiam recusante Barach, hostilem pugnam ipsa dux Israëlitici exercitus electa, hostibus cæsis fugatisque uictoriam reportauit. Legitur præterea in regum historia Attaliam reginam regnasse, & iudicasse per septem annos in Hierusalem. Atque Semir amis post mortem Nini regis iudicabat populos quadraginta annis. Et omnes reginæ Candaces Aethiopiæ prudentissimæ potentissimæque regnarunt, de quibus mentio est in Actibus Apostolorum. Mira autem de illis narrat fidus ille antiquitatis scriptor Iosephus. Huc etiam accedit Nicaula regina Saba, quæ veniens à finibus terræ audire sapientiam Salomonis, & testimonio domini condemnatura est omnes uiros Hierusalem. Fuit & Thecnites quædam sapientissima mulier, quæ Dauid regem interrogatione concludit, enigmate docet, exemplo Dei mitigat. Nec hic prætere unda sunt Abigail & Bethsaba, quarum illa uirum suum liberauit ab ira Dauid, & post mortem uiri sui, facta est regina & uxor Dauid. Altera autem Salomonis mater filio suo regnum prudenter impetrauit. Porro in rerum inuentionibus exemplo stint Isis, Minerua, Nycostrata. In condendo imperio & urbibus, Semiramis uniuersi orbis monarchiam tenens, Dido, Amazones. In bellorum certaminibus, Thomiris Massagetarum regina, quæ Cyrum Persarum monarcham deuicit. Item Camilla de gente Volscorum, Valisca
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/40
Haec pagina nondum emendata est