CLARISSIMO VIRO DOMINO Maximiliano Tranſſiluano Caroli quinti Caeſaris Imperatoriſque A cōnſilijs Hen. Cor. Agrippa S.D.
ANni ferme viginti retroacti ſunt (ſplendide Maximiliane) quo tempore in Dola Burgundiæ Gymnaſio pulpito donatus magna omniū admiratione librū Ioan. Capnionis, de Verbo Mirifico ad honorē diuę Margaretæ Principis noſtræ interpretabar, habita in prælectione inſigni laudū ſuarū oratíone. Inſtabāt per id tēpus apđ me plerique eius ciuitatis non infimæ ſortis viri, inter cæteros quem noſti Symon Vernerius Dolanæ eccleſiæ Decanus, & Gymnaſii Procancellarilis vt prænominatæ Principi nonnihil operis ſcripto dedicarem: contendebant omnes improbis precibus, vrgebantque epiſtolis, & ingerebant me hoc ipſo haud non inſignem gratiam apud eandem principem initurum. Annui nefas arbitratus tantorum virorum preces rejicere, ac propoſitam mihi tantæ Principis gratiam contemnere. Et cepi argumentum operis de nobilitate & præcellentia Fœminei ſexus, non indignum ratus quod illi Principi potiſſimum deuouerem dedicaremque quæ ſupra omnes noſtri æui præclaras mulieres fœmineæ nobilitatis præcellentiæque vnicum exemplar viſa eſt, vt ſe præſide ac teſte libellus ille non parum authoritatis caperet aduerſus eos qui in fœmineo ſexu vituperando, nihil faciunt reliqui. Quod autem ad id temporis cum ceptum hoc votum meum apud celſitudinem ſuam non liberarim, non loci diſtantia, non temporis effluxus, non animi facilitas, non propoſiti mutatio, non etiam argumenti anguſtia, ingeniiue paupertas, ſed Catilineti cuiuſdam calumnia in cauſa fuit (que cuiuſmodi fuerit ex ipſa noſtra ad eumdem expoſtulatione quam vna cum præſentibus ad te mitto videre, licebit) cuius hypocriſi victus, indignabunduſque factus ſuppreſſi librum, uſque adhuc nolui tamen hac fidelia aliam quamuis etiam pretioſum parietem dealbare, futurum aliquem