effecerunt, quam vel ipse Zoroastes, licet huius artis inuentor à pluribus credatur. Insuper in philosophia præclaræ extiterunt Theano vxor Pythagoræ, eius denique filia Dama in exponendis paternis sententiarum inuolucris clara. Item Aspasia & Diotima Socratis discipulæ & Mantinea ac Philesia Axiochia, Ambæ discipulæ Platonis. Extollit denique Plotinus Geminam, atque Amphicleam, laudat Lactantius Themisten. Exultat Christiana ecclesia in diua Caterina, quæ sola puella omnem illius æui sapientum doctrinam longe superauit. Nec nobis hoc loci Zenobia regina Longini philosophi discipula, memoria excidat, quæ ob effusam & candidam literarum peritiam Ephinissæ accepit appellationem, cuius opera sacrosancta Nicomachus Græca reddidit. Ad Oratoriam & Poesim vadamus. En se nobis offerunt Armesia, cognomenta Androginea, Hortensia, Lucera [Lucretia], Valeria, Copiola, Sapho [Sappho], Corinna, Cornificia Romana, & Erimna Telia seu Tesbia, quæ epigrammatista cognominata fuit. Et apud Salustium Sempronia, apud iurisconsultos Calphurnia, & nisi vetitum esset hodie mulieribus literas discere, iamiam adhuc haberentur clarissimæ doctrigæ excellentores ingenio mulieres quam viri. Quid de hoc dicendum est, quod sola natura ipsa, mulieres facile omnium disciplinarum artifices superare videntur. Nonne grammatici se benedicendi magistros iactant, atque id nos longe melius discimus à nutricibus & matribus, quam à
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/38
Haec pagina nondum emendata est