Chananeæ ac mulieris illius quæ fluxum sanguinis patiebatur. Nonne etiam fides & confessio Marthæ similis erat confessioni Petri? Et in Maria Magdalena quanta fuerit fidei constantia, ex Evangeliis nobis notum est. Ipsa namque dum sacerdotes & Iudæi Christum crucifigunt, plorat, ad crucem unguenta portat, quærit in tumulo, Hortulanum interrogat, Deum recognoscit. Pergit ad Apostolos, resurrexisse nunciat. Illi dubitant, ista confidit. Quid rursus de Priscilla illa sanctissima fœmina; quæ Apollo virum apostolicum, & in lege doctissimum Corinthiorum episcopum erudivit. Nec turpe fuit Apostolo discere à muliere quæ doceret in ecclesia. Adde insuper quæ martyrii patientia & mortis contemptu, fidei suæ constantiam testatæ sunt, non esse virorum numero pauciores. Neque hic silentio prætereunda est mater illa mirabilis, & bonorum memoria digna, quæ in conspectu suo pereuntes crudeli martyrio septem filios non solum bono animo ferebat, sed fortiter hortabatur ad mortem, atque ipsa per omnia in Deo confidens, post filios pro patriis legibus consumpta est. Nonne etiam Theodelina Bauarorum regis filia Longobardos, ac Greisilla Henrici primi imperatoris soror, Ungaros et Clotildis Burgundiqnum regis filia, Francos: & Apostola quædam infimæ sortis fœmina, Hiberos singulæ innumeros populos ad Christi fidem conuerterunt? Denique hic religiosissimus sexus solus vel maxime is est, in quo in hunc
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/36
Haec pagina nondum emendata est