ac huiusmodi tragœdias, quas si quis linceis oculis (vt aiunt) introspexerit, comperiet falso uxores accusari, quarum nulla vnquam contigit viro bono improba. Non enim nisi malis maritis, malæ uxores sunt, quibus licet bonæ aliquando eueniant, sæpe eorundem vitio corrumpuntur. Putas ne si licuisset mulieribus leges condere, historias scribere, quantag tragœdias scribere potuissent de virorum inæstimabili malitia, inter quos plurimi reperiuntur, homicidæ, fures, raptores, falsarii, incendiarii, proditores, qui etiam tempore Iosue [Iosuæ. 7.] ac Dauid regis [2 Reg. 19.], tanta multitudine latrocinabantur [3. Reg. 4.], vt suorum agminum principes constituerent, sed & hodie adhuc infinitus est illorum numerus. Hinc omnes carceres viris repleti, cruces undique omnes virorum cadaveribus onuste. At contra, mulieres omnium artium liberalium, omnisque virtutis ac beneficii inuentrices extiterunt, quod & ipsa artium virtutumque fœminina nomina præcipue ostendunt. Cui & illud notabile accedit, quod ipse quoque terrarum orbis, à fœminarum nominibus nuncupatur, videlicet ab Asia nympha, ab Europa Agenoris filia, a Libia filia Epaphi, quæ & Aphrica dicitur. Denique si per singula virtutum genera iter sit mulier, vbilibet principem locum obtinebit. Mulier enim fuit, quæ primo virginitatem Deo deuouit ipsa virgo Maria, quæ ex hinc meruit esse mater Dei. Mulieres prophetæ, semper diuiniore spiritu afflatæ sunt quam viri. Quod testibus Lactantio [Lactan. li. insti], Eusebio [Euseb. de præpa. euang.],
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/34
Haec pagina nondum emendata est