Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/30

Haec pagina nondum emendata est

te per mediam Hierusalem, & habebis omnem populum Israel, sicut oues quarum est pastor, & non latrabit vel unus canis contra te, quoniam hæc mihi dicta sunt per prouidentiam Dei, sopitumque blanditiis Olofernem percussit in ceruicem, & abscidit caput eius. Quod quæso, iniquius consilium, quæ crudeliores insidiæ, quæ captiosior proditio ex cogitari posset, & hanc idcirco benedicit, laudat & extollit scriptura, & longe melior reputata est iniquitas mulieris, quam vir benefaciens.


[Nonne bonum operatus est Cain offerens in sacrificium optimarum frugum primitias & eo ipso reprobatus esta Deo? Esau nonne benefecit dum pia obedientia venatur decrepito parenti cibum, & interea defraudatur benedictione, & odio habitus est Deo? Oza, dum, zelo religionis inclinatam, & iam prope labantem arcam sustinet, morte subita percussus est; rex Saul dum Amalechitarum pinguiores hostias in sacrificium parat Domino, deiectus regno etiam spiritui nequam traditus est. Excusantur ob incestus patris filiæ Loth, & non excusatur temulentus pater, & successio eius eiicitur ab Ecclesia Dei. Excusatur incestuosus Thamar, & dicitur iustior patriarcha Iuda, & fraudulento incestu meretur propagare lineam Salvatoris. Ite nunc viti fortes & robusti, & vos prægnantia Pallade, ligata tot fasciis scolastica capita, & totidem exemplis contrariam illam probate sententiam, quod melior sit iniquitas viri quam mulier benefaciens. Certe non poteritis illam tueri, ni recurratis ad allegorias, ubi tunc æqualis cum viro mulieris erit authoritas.] [This passage is in the 1532 edition, but not the 1529 edition.] Sed modo revertamur præcellentiæ tam fœlicissimi sexus, omnibus hoc vel euidentissimum argumentum esse potest, quod dignissima omnium creaturarum, cuius nec unquam dignior fuit, nec futura est mulier fuerit ipsa inquam beatissima virgo Maria, cui si quidem præter originale peccatum concepta sit, ne Christus quidem quod ad eius humanitatem attinet maior erit. Est etenim Aristotelis validum hoc argumentum, Cuius generis optimum est nobilius, optimo, alterius generis hoc genus esse altero nobilius, in fœmineo genere optima est virgo Maria, in masculino non surrexit maior Ioanne Baptista, atque hunc quantum excellat virgo diua, quæ exaltata est super omnes choras angelorum, nemo catholicus ignorat. Similiter argumentari licebit, cuius generis pessimum peius est pessimo alterius, id genus esse ilia quoque inferius. Iam vero scimus quia vidosissima ac pessima creaturarum omnium vir est siue ille fuerit Iudas qui Christum tradidit, de quo ait Christus: bonum esset homini illi si natus non fuisset [Mar. 14.],