Cui mulieres ad hunc modum respondebunt. Si alterum nostrum necesse est aut boni alicuius, aut etiam vitæ iacturam facere, malo ego te perdere quam me perditum iri, Idque exemplo Innocentii tertii, qui in quadam sua decretali epistola ad quendam Cardinalem à Romana se de legatum scriptum reliquit. Si te vel me confundi oporteat, potius te confundi eligam. Præterea ciuilibus legibus etiam mulieribus indultum est, ut liceat sibi consule re damno alieno. Atque in ipsis sacris literis nonne sæpe benedicitur, et extollitur iniquitas mulieris, plus quam vir benefaciens? Nonne laudatur Rachel, quæ patrem suum idola quærentem [Genes. 31.], pulchra adinventione delusit? Nonne etiam Rebecca quia per fraudem obtinuit Iacob benedictionem patris [Genes. 27.], & postea cautius fecit declinare fratris iram, Raab meretrix decepit eos qui quærebant exploratores Iosue, & reputatur ei ad iustitiam Egressa est Iahel in occursum Sisaræ, dixitque ad eum intra ad me Domine mi, ac petenti aquam dedit illi bibere de utre lactis, & operuit illum iacentem, dormiente autem Sisara ingressa est abscondite, percussitque clauum in caput eius, & interfecit illum, qui se fidei eius crediderat servandum, atque pro hac in signi proditione benedicta, inquit scriptura, inter mulieres Iahel benedicatur in tabernaculo suo. Legite historiam Iudich [Iudich. 11], & notate verba eius ad Olofernem. Sume inquit verba ancillæ tuæ quoniam si ea secutus fueris perfectum te faciet Dominus, veniens nunciabo tibi omnia, ita ut adducam
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/29
Haec pagina nondum emendata est