sunt ut ea quæ sunt destrueret [I. Corynth. 1.]. Nam quis inter viros in cunctis naturæ gratiarum dotibus Adamo sublimior extitit? [Gen. 2] at mulier illum humiliavit. Quis Samsone fortior? mulier eius fortitudinem superauit. Quis castior Loth [Iudich. 14. & 16.]? mulier illum ad incestum prouocauit, Quis Dauid religiosior? mulier eius sanctimoniam turbauit; quis sapientior Salomone, [Gen. 19.] mulier eum decepit. Quis patientior Iob? [2. Reg. 11.] quem diabolus fortunis omnibus exuit [3. Reg. 11.], familiam & filios occidit, ipsumque ulceribus, sanie, dolore toto corpore oppleuit? tamen à pristina animi simplicitate, patientiaque ad iracundiam prouocare non potuit, prouocauit autem mulier, in hoc diabolo superior confidentiorque, quem ad maledicendum irritauit. Quod si modo fas est vel Christum ipsum [Matth. 15.] in hanc comparationem vocare, quo nihil potentius, nihil sapientius, cum sit æterna Dei sapientia, atque potestas, nonne à Chananea illa muliercula sese superari passus est, dicente ipso: Non est bonum tollere panem filiorum, & mittere canibus. Illa contra respondente: utique Domine, nam & catelli edunt de micisquæ cadunt de mensa Dominorum suorum, cum que iam vidisset Christus, quia illam hoc argumento superare non posset, benedixiti illi dicens, Fiat tibi sicut vis. Quis Petro Apostolorum primo in fide ferventior? [Ioan. 18. Matth. 20. Marc. 14. Luc. 22.] mulier illum non minimum ecclesiæ pastorem ad negandum Christum seduxit, dicant quicquid velint canonistæ, ecclesiam suam non posse errare, Papa mulier illam egregia impostura delusit. [24. q. 1. à recta Plati. de Ioan. 3] Cæterum dicet quis, hæc magis in opprobrium mulierum vergere, quam ad laudem accedere.
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/28
Haec pagina nondum emendata est