eo quod per diabolum tentaretur. Vir itaque excerta scientia peccavit, mulier erravit ignorans, & decepta. Nam & à diabolo primo tentata est, quippe quam cognovit creaturarum omnium excellentissimam. Et ut inquit Bernardus: Videns diabolus admirandam eius pulchritudinem, sciens eam talem qualem antea in divino lumine cognouerat, quæ super omnes angelos gauderet colloquia Dei, inuidiam iecit in solam mulierem, propter suam excellentiam. Quo circa Christus natus huic mundo humilimus, quo sua humilitate superbiam expiaret peccati, primi parentis, sexum assumpsit virilem, ut humiliorem, non sexum fœmineum, sublimiorem & nobiliorem. Præterea quia condemnati fuimus propter peccatum viri, non mulieris, voluit Deus vt in quo sexu fuerat peccatum in eo fieret & peccati expiatio, & qui sexus ignorans deceptus erat, per eundem etiam fieret vindicta. Ideoque ad serpentem dictum est, quia mulier, vel quod verius legitur quia semen mulieris caput eius conteret [Gene. 3.] non vir neque semen viri. Atque hinc est forte quare ordo sacerdootalis ab ecclesia commissus est viro potius quam mulieri, quia sacerdos omnis Christum representat. Christus autem primum hominem peccatorem ipsum videlicet Adamum. Ex hoc iam intelligitur Canon ille qui incipit [33 q. 5. hæc imago] hæc imago dicens mulierem non esse factam ad imaginem Dei, scilicet ad corpoream Christi similitudinem. Noluit tamen Deus ipse inquam Christus filius esse viri, sed mulieris, quam eo usque honorauit ut ex muliere sola carnem indueret.