quiescentis & delectantis in suo fine, quando videlicet rei nil amplius addi potest ut crescat eius perfectio. Mulier itaque consummatio, perfectio, fœlicitas, benedictio et gloria viri existit, atque ut ait Augustinus: Prima humani generis in hac mortalitate societas. Idcirco illam omnis homo amet necesse est, quam qui non amaverit, qui odio habuerit, ab omnibus virtutibus & gratiis alienus est, nedum humanitate, referenda forte istic essent cabalistica illa mysteria, quomodo Abraam benedictus à Deo per mulierem Sarah, decerpta à nomine mulieris litera H, & addita nomini viri, & vocatus est Abraham [Gene. 27. & 28.], quomodo etiam benedictio Iacob illi sit, per mulierem, matrem videlicet acquisita [Gene. 2.]. Sunt huius generis plura in sacris literis, sed hoc loco non explicanda. Benedictio itaque data est propter mulierem, lex autem propter virum, lex inquam iræ & maledictionis, viro namque interdictus erat fructus ligni, mulieri non item, quæ neque dum creata erat illam enim Deus ab initio liberam esse voluit, vir itaque comedendo peccavit, non mulier, vir mortem dedit, non mulier. Et nos omnes peccavimus in Adam, non in Eva, ipsumque originale peccatum non à matre fœmina, sed à patre masculo contrahimus. Ideoque vetus lex omne masculinum circumcidi iussit, fœminas autem incircumcisas manere, peccatum videlicet originis. In eo sexu qui peccasset solummodo puniendum statuens. Neque præterea increpavit Deus mulierem, quia comederat, sed quia mali occasionem dedisset viro, atque id quidem imprudens,
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/25
Haec pagina nondum emendata est