Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/22

Haec pagina nondum emendata est

ad sacrum illud generandi officium (ut omnibus palam est) quod hæc quidem decennis & infra viri, potens est ille vero longe succedat. Prætereque nemini id obscurum est, solam fetificantium mulierem postquam prægnans est & ferre incipit uterum, nec ita diu etiam postquam partu est soluta ad recensitum iam opus rursum inclinatam, cuius vasculum (matricem vocant) adeo usque humano conceptu adficitur, ut aliquando mulier absque concubitu concepisse legatur. Sic enim Physicus ille de muliere quadam monumentis tradidit literarum, quæ virile semen in balneo emissum adhauserit. Accedit ad hoc aliud naturæ stupendium miraculum, quod mulier prægnans si appetitus instigarit, impune victitat carnibus incoctis, crudisque piscibus, neque raro carbonibus, luto, lapidibus, metalla quoque & venena, cæteraque huiusmodi, multa sine noxa concoquit, & in corporis convertit salutiferum nutrimentum. Quanta etiam præter hæc ipsa in mulieribus natura producere gaudeat miracula, nemo mirabitur, qui philosophorum medicorumque volumina perlegerit, quorum exemplum, quod unicum duntaxat subiiciam, præsto est & ad manum. In menstruo qui sanguis præterquam quod à quartanis, ab hydrophorbia, à morbo comitiali, ab elephantia, ab impressionibus melancolicis, ac mania, & multis id genus perniciosissimis ægritudinibus liberat, aliaque permulta, nec minus admiratu digna efficit, inter cætera miranda etiam incendia extinguit, tempestates sedat, fluctuum pericula arcet, noxia omnia pellit, maleficia solvit, ac cacodæmones fugat. De his vero quæ