Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/21

Haec pagina nondum emendata est

patribus diligant filios suos, nisi quia multo plus de suo sentiunt, habentque in illis matres, quam patres. Ob eandem quam dixi causam, etiam arbitror nobis inditum esse, uti plus in matrem quam in patrem simus adfecti, usque adeo ut patrem diligere matrem solam amare videamur. Eademque de causa natura mulieribus tanti vigoris lac contulit, quod non solum infantes nutriat verum etiam & ægros restaurat, & adultis quibusque ad vitæ columen sufficiat. Cuius experimentum legimus apud Valerium [Val. li. 5. ca. 4.] de plebeia, quadam iuvencula, quæ matrem suam in carcere sic aluit, cum alioqui fame esset peritura, quam ob pietatem salus matri & utrique perpetua alimenta data sunt, carcerque in pietatis templum consecratus est. Constat autem semper fere mulierem maioris esse pietatis et misericordiæ, quam virum quod & Aristoteles [Aristot. lib. de animalibus.] ipse fœmineo sexui proprium tribuit. Quamobrem arbitror dixisse Salomonem ubi non est mulier ingemiscit æger [Ecclesia. 26.], vel quod in inserviendo et adsistendo valetudinariis miræ est dexteritatis, & alacritatis, quod lac muliebre potissimum ægris debilibus etiam morti vicinis præsentaneum remedium est, quo ad vitam restituantur. Hinc, ut ferunt medici calor earumdem papillarum virorum nimio senio confectorum pectori applicatus, calorem vitalem in illis excitat adauget, & conservat, quod ne Davida quidem latuit, qui Abisaac sunamitem puellam delegit in senio, illius calefactus amplexibus.


Porro etiam hoc promptior est viro mulier