venire, nunquam est necesse. Ad miram denique decentiam natura ipsa mulieribus inguina ordinavit non prominentia uti viris, sed intus manentia, ac secretiori tutiorique loco seposita. Porro natura plus verecundiæ contulit mulieribus, quam viris. Quamobrem sæpissime contigit mulierem inguinum periculoso abscessu ægrotantem mortem elegisse, potius quam se chyrurgi conspectu ac contrectationi obiiceret medendam. Et hanc verecundiæ honestatem etiamnum moribundæ mortuæque retinent, ut in his patet maxime quæ in aquis pereunt. Nam authore Plinio atque experientia teste, mulier prona iacet pudori defunctarum parcente natura, vir autem natat supinus. Accedit ad hæc quod dignissimum in homine membrum quo maxime à brutis differimus divinamque judicamus naturam, caput est, & in eo potissimum vultus. Caput quidem in viris calvitie deformatur, muliere contra magno naturæ privilegio non calvescente. Vultus insuper in viris barba illis odiosissima adeo sæpe deturpatur, pilisque sordidis operitur, ut vix à beluis discerni possint. In mulieribus contra ramanente semper facie pura atque decora. Hinc lege duodecim tabularum cautum erat ne mulieres genas raderent, ne quando barba excresceret & pudor occultaretur. Munditiæ etiam ac puritatis ipsius mulieris omnibus vel hoc evidentissimum argumentum est, quod mulier semel munde abluta, quoties post aqua pura diluitur, aqua ipsa nullam recipit immunditiæ maculam.
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/19
Haec pagina nondum emendata est