pulcherrimas, tribus charitibus longe gratiores, quibus mulieres in universa terra speciosiores neutiquam inventæ sunt. Legamus porro licebit sanctarum virginum historias, nimirum mirabimur quam miræ pulchritudinis et speciosissimæ formæ præ cæteris filiis hominum catholica ecclesia solemniter illas collaudando decantet. Sed omnium longe lateque principem immaculatam Dei genitricem virginem Mariam, cuius pulchritudinem sol & luna mirantur, è cuius speciosissimo vultu tanta simul effulsit pulchritudinis castimonia, atque sanctitudo, ut licet omnium oculos pariter & mentes perstringeret, nemo tamen unquam mortalium suis illecebris, vel minimo cogitatu corruerit. Hæc etiam si fusius è sacris bibliis ubi toties de pulchritudine facta mentio, idque ipsissimis pene verbis ideo recensui, quo plane intelligamus mulierum pulchritudinem, non apud homines solum, sed & apud Deum c ohonestatam esse & honore cumulatam. [Numeri. 31] Proinde & alibi legimus in sacris literis Deum præcepisse omnem masculum sexum etiam pueros occidi, mulieres vero pulchras servari. [Deut. 21.] Et in Deuteronomio permittitur filiis Israel pulchram mulierem è captivis sibi deligere in coniugem.
Præter hanc admirandam pulchritudinem etiam honestatis quadam dignitate mulier dotata est, quod viris non contingit: Nam capilli mulieris in tantum promittuntur, ut omnes corporis partes pudentiores operire possint. Adde quod has corporis partes in naturæ operibus mulieri contrectare, id quod viris adsolet usui