uxor Nabal viri pessimi erat prudens, & cordata, perinde atque speciosa. Ideoque servavit vitam & facultatem viri sui à furore David. Et malus vir per pulchram mulierem servatus est. His namque verbis allocutus est eam David: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, & honorificavi faciem tuam, nam cum omnis pulchritudo sit, vel spiritualis, vel vocalis, vel corporea. Abigail tota pulchra fuit, & prudentia spiritus, & facundia sermonis, & venustate corporis, quo nomine mortuo viro suo Nabal facta est una uxorum David. Et Bathsaba fuit adeo insigni forma mulier, ut eius amore captus David, illam post mortem viri desponsatam reginali dignitate præ cæteris elevaret. Item Abisag sunamitis quod esset puella pulcherrima, propterea electa fuit ut accubando David senescœntis iam regis calorem instauraret. Quapropter & summis honoribus senex eam rex augere voluit, & post mortem regis potentis reginæ loco habita est. Huc spectant ea quæ de mira pulchritudine reginæ Vasti legimus, atque de Hester quæ illi prælata, illaque præstantior fuit, nimis quam pulchra & decora facie. De Iudith etiam legimus cuius auxit Dominus pulchritudinem, in tantum ut eam conspicati stupore sint admirando affecti. De Susanna denique quæ fuit oppido quam delicata, & specie pulchra. Quid quod legimus etiam post varia tentamenta Iob & eius ærumnas exantlatas præter cætera quæ summa patientia meruit, dedisse illi Dominum tres filias
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/17
Haec pagina nondum emendata est