Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/14

Haec pagina nondum emendata est

& omnium gentium consuetudo. Illud maxime obseruat non solum in hominibus, sed quibusque animalibus, etiam in inanimatis æstimandis, ut quanto quæque dignioræ sunt orto loco tanto generosiora censeantur. Quocirca Isaac præcepit filio suo Iacob ne uxorem acciperet de terra Canaan, sed de Mesopotamia syriæ conditione meliore. Est haud dissimile quod est apud Iohannem [Iohan. 1.] dum Philippus diceret: Invenimus Iesum filium Ioseph, à Nazareth dixit ei Nathanael, à Nazareth potest esse aliquid boni.


Nunc ad alia pergamus: Præcellit mulier virum materia creationis, propterea quod non ex inanimato quopiam aut vili luto creata [Gen. 2.], quemadmodum vir, sed ex materia purificata, viuificata, & animata, anima inquam rationali mentem participante diuinam. Accedit ad hoc quod vir ex terra quasi suapte natura omnis generis animantia producente cooperante cœlesti influxu à Deo factus est. Mulier autem supra omnem cœli influxum ac naturæ promptitudinem absque ulla virtute cooperante à solo Deo creata est, in omnibus sibi constans integra, & perfecta viro interim unius costæ iacturam faciente, ex qua formata est mulier, videlicet Eua de Adam dormiente, atque tam profunde ut ne costam quidem evelli sentiret, quam Deum abstulit à viro & dedit mulieri. Vir itaque naturæ opus, mulier opificium dei. Ideoque mulier diuini splendoris plerunque viro capacior, sæpeque plena existit, quod etiamnum, ex munditia & pulchritudine ipsius mirifica facile videre licet. Nam quum pulchritudo ipsa nihil est