Ea siquidem est pervulgata philosophantium (ut illorum verbis utar) sententia finem semper priorem esse in intentione & in executione postremum. Mulier autem fuit postremum Dei opus introducta à Deo in hunc mundum velut eius regina in regiam sibi iam paratam ornatam, & omnibus muneribus absolutam. Merito igitur illam omnis creatura amat, veneratur, obseruat, meritoque illi omnis creatura subiicitur, atque obedit, quæ omnium creaturarum regina est atque finis, & perfectio, & gloria modis omnibus absoluta. Quamobrem de illa Sapiens inquit: Generositatem mulieris glorificat, contubernium habens Dei, sed & omnium Dominus dilexsit eam. Quantum etiam ratione loci in quo creata est mulier, generis nobilitate virum excedit, sacra nobis eloquia locupletissime testantur, quando mulier in paradiso nobilissimo loco pariter & amœnissimo formata est cum angelis, vir autem extra paradisum in agro rurali cum brutis animalibus factus est. Postea creandam mulierem traductus in paradisum. Ideoque mulier peculiari quadam naturæ dote veluti assueta æditissimo creationis suæ loco, quantumvis ab also despiciens non patitur vertiginem, neque caligant oculi eius, ut viris accidere solet. Prætereà si contingat mulierem cum viro pariter in aquis periclitari omni externo adiutorio semoto mulier diutius supernatat viro, citius subsidente fundumque petente. Quod autem loci dignitas ad hominis nobilitatem faciat, leges ciuiles sacrique canones haud obscure confirmant,
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/13
Haec pagina nondum emendata est