Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/11

Haec pagina nondum emendata est

ex Cabalistarum mysticis symbolis, ipsum nomen mulieris plus affinitatis habere cum nomine ineffabili diuinæ omnipotentiæ , quàm nomen viri quod cum diuino nomine nec in characteribus, nec in figura, nec in numero convenit.

Sed in nunc supersedebimus: sunt enim paucis lecta, paucis lecta, paucioribus intellecta, & fusiorem narrationem requiunt quam ut hic adscribi conveniat. Nos interim excellentiam mulieris non à nomine modo, sed à rebus ipsis ac muniis meritisque investigabimus. Scrutemur itaque scripturas (ut aiunt) & ab ipso creationis initio sumentes exordium quid dignitatis mulier ipsa in primo productionis ordine supra virum sortita est disseramus. Scimus quæcunque à Deo optimo maximo facta sunt, hoc potissimum differre ut quædam eorum perpetuò maneant incorruptibilia, quædam corruptioni, ac mutationi subiecta sint, atque in his creandis, Deum hoc ordine progressum ut à nobiliori unius incipiens, in nobilissimum alterius desineret. Itaque creauit primum incorruptibiles angelos, & animas: ita namque contendit Augustinus animam primi nostri parentis ante corporum productionem una cum angelis creatam fuisse [Augu. super Genes. Ii. 7.]. Porro creauit incorruptibilia corpora, ut cœlos ac stellas, ac elementa incorruptibilia quidem, sed variis mutationibus obnoxia, ex quibus cætera omnia quæ corruptioni subiecta sunt, conflauit ex vilioribus per singulos dignitatis gradus, rursus ascendendo ad universi