cœleſtia, intelliguntur, & hoc non modo quoad ſenſum plurium vocum, ſed etiam quoad unamquamvis vocem[1]; Verbum enim conſcriptum eſt per meras Correſpondentias[2], ob finem ut in ſingulis Senſus internus fit. Qualis ille ſenſus eſt, conſtare poteſt ex omnibus illis quæ de eo ſenſu in Arcanis Coelestibus dicta & oſtenſa ſunt; quæ etiam inde collata videantur in Explicatione de Equo Albo, de quo in Apocalypſi. Secundum eundem Senſum intelligenda ſunt quæ Dominus in ſupra allato loco de Adventu ſuo in Nubibus cœli loquutus eſt; per Solem ibi qui obſcurabitur, ſignificatur Dominus quoad amorem[3]; per Lunam Dominus quoad fidem[4]; per Stellas cognitiones boni & veri, ſeu amoris & fidei[5]; per ſignum Filii hominis in Cœlo, apparitio Divini Veri; per Tribus terræ quæ plangent, omnia veri & boni, ſeu fidei & amoris[6]; per adventum Domini in nubibus cœli cum potentia & gloria, præſentia Ipſius in Verbo, & revelatio[7]; per nubes ſignificatur Verbi ſenſus literæ[8], & per gloriam Verbi ſenſus internus[9]; per Angelos cum tuba & voce magna ſignificatur Cœlum unde Divinum Verum[10]. Inde conſtare poteſt, quod per illa verba Domini intelligatur, quod in fine Eccleſiæ, quando amplius non amor & inde non fides, Dominus aperiturus ſit Verbum quoad ſenſum ejus internum, & quod revelaturus arcana cœli: arcana, quæ in nunc ſequentibus revelantur, ſunt de Cœlo & de Inferno, & ſimul de vita hominis poſt mortem. Homo Eccleſiæ hodie vix aliquid novit de Cœlo & de Inferno, nec de Vita ſua poſt mortem, tametſi omnia deſcripta exſtant in Verbo; imo etiam multi, qui intra Eccleſiam nati ſunt, negant illa, dicentes corde ſuo, quis inde venit & narravit; ne itaque tale negativum, quod imprimis regnat apud illos qui multa e mundo ſapiunt, etiam inficiat & corrumpat ſimplices corde & ſimplices fide, datum eſt mihi una eſſe cum Angelis, & loqui cum illis
- ↑ Quod in omnibus & ſingulis Verbi ſit ſenſus internus ſeu ſpiritualis, n : 1143. 1984. 2135. 2333. 2395. 2495. 4442. 9049. 9063. 9086.
- ↑ Quod Verbum per meras Correſpondentias conſcriptum ſit, & quod inde omnia & ſingula ibi ſignificent ſpiritualia, n : 1404. 1408. 1409. 1540. 1619. 1659. 1709. 1783. 2900. 9086.
- ↑ Quod Sol in Verbo ſignificet Dominum quoad amorem, & inde amorem in Dominum, n : 1529. 1837. 2441. 2495. 4060. 4696. 4996. 7083. 10809.
- ↑ Quod Luna in Verbo ſignificet Dominum quoad fidem, & inde fidem in Dominum, n : 1529. 1530. 2495. 4060. 4996. 7083.
- ↑ Quod Stellæ in Verbo ſignificent cognitiones boni & veri, n : 2495. 2849. 4697.
- ↑ Quod Tribus ſignificent omnia vera & bona in complexu, ita omnia fidei & amoris, n : 3858. 3926. 4060. 6335.
- ↑ Quod adventus Domini ſit præſentia Ipſius in Verbo, ac revelatio, n : 3900. 4060.
- ↑ Quod Nubes in Verbo ſignificent Verbum in litera, ſeu ſenſum literæ ejus, n : 4060. 4391. 5922. 6343. 6752. 8106. 8781. 9430. 10551. 10574.
- ↑ Quod gloria in Verbo ſignificet Divinum Verum quale eſt in Cœlo, & quale eſt in ſenſu interno Verbi, n : 4809. 5292. 5922. 8267. 8427. 9429. 10574.
- ↑ Quod tuba ſeu buccina ſignificet Divinum Verum in cœlo, & e cœlo revelatum, n : 9915. 8823. 8915 ; ſimiliter per vocem, n : 6971. 9926.