Pagina:Dal giorno in cui pervenne.djvu/2

Haec pagina emendata est
2

PIUS PP. VII.


Venerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem. Pro suprema Auctoritate illa, quam, licet immerentes, in Ecclesia Dei gerimus, scribere cogimur ad Te, Venerabilis Frater, ut gravem, quam a Fraternitate Tua accepimus, doloris causam aperiamus, et Te ad officium, a quo discessisse videmus pro Nostro munere revocemus. Siquidem Regis ipsius tui nomine ad Nos missa, atque ob oculos nostros posita fuit Pastoralis Epistola a Te in postrema quæ isthic accidit perturbatione publicæ rei edita, ab officii tui ratione prorsus discrepans et aliena, ad hoc ut canonica remedia illa, quæ muneris et potestatis Nostrae sunt, hujusmodi errori tuo, illatoque inde scandalo adhibere possemus. Satis explicare verbis