Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/29

Haec pagina nondum emendata est
30
Delitiæ Sapientiæ

Abrahami, & Deum Iſaci, & Deum Jacobi; jam vero Deus non eſt mortuorum ſed viventium; omnes enim illi vivunt” Luc. XX: 27 ad 38. Matth. XXII: 22 ad 31. Marc. XII: 18 ad 27. Sunt duo, quæ Dominus per hæc docuit, Pri­mum quod homo poſt mortem reſurgat; & Alterum quod non dentur nuptui in Cælo. Quod homo poſl mortem reſurgat, per hæc, quod Deus non ſit mortuorum ſed viventium Deus, & quod Abraham, Iſac, & Jacob vivant; ac porro in Parabola de Divite in inferno, & de Lazaro in Cælo, Luc. XVI: 22 ad 31. Alterum quod non dentur nuptui in Cælo, per hæc. „Quod qui digni habentur, ut conſequantur Sæculum alterum, non nuptias faciant, neque nuptui dentur: quod non aliæ Nuptiæ hic intelligantur quam Nuptiæ ſpirituales, patet manifeſte ex verbis quæ continenter ſequuntur, quod non amplius poſſint mori, quia ſimiles Angelis ſunt, ac filii Dei, cum filii reſur­rectionis; per Nuptias ſpirituales intelligitur conjunctio cum Domino, & hæc fit in terris, & cum facta eſt in terris, etiam facta eſt in Cælis, quare in Cæ­lis non fiunt iterum nuptiae, & dantur nuptui; hoc etiam intelligitur per hæc” filii ſaeculi hujus nuptias faciunt & nuptui dantur, qui vero digni habentur ut ſæculum alterum conſequantur, neque nuptias faciunt, neque nuptui dantur : Hi quoque a Domino vocantur Filii nuptiarum, Matth. IX: 15. Marc. II: 19. & nunc Angeli, filii Dei, & filii reſurrectionis. Quod facere nuptias ſit con­jungi Domino, & quod intrare in nuptias ſit recipi in Cælum a Domino, pa­tet ex his”. Simile eſt Regnum Cælorum Homini Regi, qui fecit Nuptias Filio ſuo, ac emiſit ſervos & invitavit ad Nuptias, Matth. XXII: 1 ad 14. Simile eſt Re­gnum Cælorum decem Virginibus, quæ exiverunt in occurſum Sponſi, ex quibus quin­que paratæ ingreſſæ ſunt in Nuptias, Matth. XXV: 1. ſeqq. quod Dominus hic ſe intellexerit, patet a Vers. 13. ibi, ubi dicitur, Vigilate, quia non noviſtis diem & horam, qua Filius hominis venturus eſt. Tum ex Apocalypſi „Venit tempus Nuptiarum Agni, & Uxor Illius paravit ſe: beati qui ad Cænam Nuptiarum Agni vocati funt.” Cap. XIX: 7. 9. Quod ſpiritualis intellectus ſit in omnibus & ſingulis, quæ Dominus loquutus eſt, plene oſtenſum eſt in Doctrina Novæ Hierosolymæ de Scriptura Sacra, Amſtelodami Anno 1763. edita.

*******

42. His ſubjiciam duo Memorabilia e Mundo Spirituali: Primum hoc: Quodam mane ſuſpexi in Cælum, & vidi ſupra me Expanſum ſupra Expan­ſum; & vidi, quod aperiretur Primum Expanſum, quod prope erat, & mox Alterum quod ſuperius, & tandem Tertium quod erat ſupremum; & ex il­luſtratione inde percepi, quod ſuper Primo Expanſo eſſent Angeli, ex quibus primum ſeu ultimum Cælum; & ſuper ſecundo Expanſo eſſent Angeli, ex quibus ſecundum ſeu medium Cælum; & ſuper tertio Expanſo eſſent Angeli, ex quibus tertium ſeu ſupremum Cælum. Miratus ſum primum quid & cur hoc; & mox audita eſt e Cælo vox ſicut tubæ, dicens, percepimus, & nunc videmus, quod mediteris de Amore Conjugiali; & ſcimus, quod adhuc non aliquis in terris ſciat, quid Amor vere Conjugialis in ſua origine, & in ſua

eſſen­