Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/24

Haec pagina emendata est
15
DE AMORE CONJUGIALI.

vino eſt, & dum jacet in lecto moribundus & exſpectat extremum; ſimiliter dum audit de defunctis, & de illorum ſorte; narravi millia de illis, ut in quali ſorte eſſent quorundam fratres, conjuges, & amici; & quoque ſcripſi de ſorte Anglorum, Hollandorum, Pontificiorum, Judæorum, Gentium, & quoque de ſorte Lutheri, Calvini & Melanchtonis; & adhuc nuſquam audivi aliquem dicentem, quomodo poteſt talis ſors illis eſſe, cum tamen nondum e ſepulchris ſuis reſurrexerunt, nondum enim eſt Ultimum Judicium peractum, ſuntne illi interea animæ quæ ſunt pneumata, & in quodam pu ſeu ubi; talia adhuc a nemine audivi dicta; ex quo potui concludere, quod unuſquiſque in ſe percipiat, quod vivat homo poſt mortem. Quis vir qui amavit conjugem, ac ſuos infantes & liberos, dum moriuntur aut mortui ſunt, non ſecum dicat, ſi in cogitatione elevata ſupra ſenſualia corporis eſt, quod sint in manu Dei, quodque illos poſt ſuam mortem iterum viſurus ſit, ac vitam amoris & gaudii cum illis iterum conjuncturus.

29. Quis non ex ratione videre poteſt, ſi vult videre, quod homo poſt mortem non ſit Pneuma, de quo non alia idea eſt, quam ſicut de halitu venti, aut de ære & æthere, & quod illud aut in illo ſit anima hominis, quæ deſiderat & exſpectat conjunctionem cum ſuo corpore, ut poſſit frui ſenſibus, & horum oblectamentis, ſicut prius in Mundo: quis non poteſt videre, quod ſi ita foret dum homine poſt mortem, ſtatus ejus vilior foret, quam ſtatus piſcium, avium & animalium terræ, quorum animæ non vivunt, & inde non in tali anxietate ex deſiderio & exſpectatione ſunt. Si homo poſt mortem foret tale Pneuma, & ſic halitus venti, tunc vel volitaret in univerſo, vel ſecundum quorundam traditiones reſervaretur in quodam pu, aut cum Patribus in limbo, uſque ad ultimum Judicium; quis inde non ex ratione concludere poteſt, quod illi qui vixerunt a prima creatione, e qua cenſentur ſex millia annorum, adhuc in ſimili ſtatu anxio eſſent, & progreſſive in anxiori, quia omnis exſpectatio ex deſiderio anxietatem facit, & a tempore ad tempus adauget illam; proinde quod illi adhuc vel volitarent in univerſo, vel incluſi tenerentur in pu, & ſic in extrema miſeria; ſimiliter Adamus & ejus Uxor; ſimiliter Abraham, Iſac & Jacob; & ſimiliter omnes reliqui ab illo tempore. Et his ſequitur, quod nihil lamentabilius foret, quam naſci homo. Sed contrarium proviſum eſt a Domino, qui eſt Jehovah ab æterno, & Creator univerſi, quod ſtatus hominis, qui ſe conjungit cum Ipſo per vitam ſecundum præcepta Ipſius, beatior & felicior ſit poſt mortem, quam ante illam in Mundo, & quod beatior & felicior ſit ex eo, quod homo tunc ſpiritualis ſit, ac ſpiritualis homo ſentit & percipit jucundum ſpirituale, quod ſupereminens eſt præ jucundo naturali, quia millies excedit illud.

30. Quod Angeli & Spiritus ſint homines, conſtare poteſt ex illis viſis Abrahamo, Guideoni, Danieli, & Prophetis, imprimis Johanni cum ſcripſit Apocalypſin, & quoque Mulieribus in Sepulchro Domini; imo Ipſe Dominus poſt reſurrectionem Diſcipulis. Quod viſi ſint, fuit cauſa, quia tunc aperti ſunt oculi ſpiritus illorum; & cum hi aperiuntur, apparent Angeli in ſua forma,

quæ
D