25. Poſt gratiarum dictionem, abiverunt domum; & ibi dixit illis Angelus, eſt hodie Tertius dies ab aſcenſu veſtro in hujus Cæli Societatem, & in tres dies præparati eſtis a Domino ad manendum hic, quare tempus eſt ut ſeparemur: exuite itaque veſtes miſſas a Principe, ac induite veſtras; & cum in his erant, inſpirabantur deſiderio ſecedendi, & ſeceſſerunt, & deſcenderunt, Angelo comitante illos uſque ad locum conventus; & ibi Domino gratias egerunt, quod dignatus ſit illos beare ſcientia & inde intelligentia de Gaudiis Cæleſtibus & de Felicitate æterna.
26. Iterum in veritate aſſevero, quod hæc, ſicut memorata ſunt, facta & dicta ſint, priora in Mundo Spirituum, qui medius eſt inter Cælum & Infernum, & ſequentia hæc in Societate Cæli, e qua fuit Angelus tubæ & ductor. Quis in Chriſtiano Orbe aliquid ſciviſſet de Cælo, ac de Gaudiis & de Felicitate ibi, quorum ſcientia eſt quoque ſcientia ſalutis, niſi placuerit Domino aperire alicui viſum ſpiritus ejus, ac monſtrare & docere. Quod ſimilia exiſtant in Mundo ſpirituali, patet manifeſte ex viſis & auditis Apoſtolo Johanni, quæ deſcripta ſunt in Apocalypſi, ut quod viderit Filium hominis in medio ſeptem Candelabrorum, Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Cælo; Librum obſignatum ſeptem ſigillis, illum apertum, & inde exeuntes Equos; quatuor Animalia circa Thronum; duodecim millia electos ex unaquavis Tribu; Locuſtas aſcendentes ex abyſſo; Draconem & ejus pugnam cum Michæle; Mulierem parientem filium maſculum, ac fugientem in deſertum propter Draconem; duas Beſtias, unam aſcendentem ex mari, alteram e terra; Mulierem ſedentem ſuper Beſtia Coccinea; Draconem ejectum in ſtagnum ignis & ſulphuris; Equum album, & Cænam Magnam; Cælum novum & Terram novam, ac Sanctam Hieroſolymam deſcendentem, diſcriptam quoad Portas, Murum & hujus Fundamenta; tum Fluvium aquæ vitæ, & Arbores vitæ facientes fructus quovis menſe; præter plura, quæ omnia viſa ſunt Johanni, ac viſa dum quoad ſpiritum fuit in Mundo ſpirituali & in Cælo. Præter quæ viſa ſunt Apoſtolis poſt reſurrectionem Domini; & quæ deinde Petro, Act. Apoſt. XI: tum quæ viſa & audita Paulo. Præterea quæ Prophetis, ut Ezechieli, quod viderit quatuor Animalia quæ Cherubi, Cap. I: & Cap. X: Quod Novum Templum, & Novam Terram, & Angelum metientem illa, Cap. XL ad XLVIII: Quod abductus Hieroſolymam, & viderit ibi abominationes; & quoque in Chaldæam, in Captivitatem, Cap. VIII: & Cap. XI. Simile factum eſt cum Sacharia, quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Cap. I: 8. ſeq. Quod viderit quatuor Cornua, & dein Virum, in cujus manu funiculus menſuræ, Cap. II: 1. ſeq. Quod viderit Candelabrum, & duas Oleas, Cap. IV: 1. ſeqq. Quod viderit Volumen volans, & Epham, Cap. V: 1. 6. Quod viderit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, & Equos, Cap. VI: 1. ſeq. Pariter cum Daniele, quod viderit quatuor Beſtias aſcendentes e mari, Cap. VII: 1. ſeqq. Tum pugnas Arietis & Hirci, Cap. VIII: 1. ſeqq. Quod viderit Angelum Gabrielem, & quod multa loquutus ſit cum illo, Cap. IX: Quod puer Eliſæi viderit Currus & Equos igneos circum Eliſæum, & quod illos vid-