Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/21

Haec pagina emendata est
22
DELITIÆ SAPIENTIÆ

confirmat et consecrat, Consensus est essentiale conjugii, et reliqua, quae sequuntur, sunt ejus formalia.

22. Post haec Angelus ductor accessit ad sex Virgines, et quoque narravit illis de comitibus suis, et petiit, ut dignarentur illos suo consortio; et accesserunt, sed cum prope erant, subito recesserunt, et ingressae sunt gynaeceum, ubi etiam virgines amicae illarum erant: hoc viso, Angelus ductor sequutus est illas, et quaesivit, cur absque loquendo cum illis tam subito recesserint; et responderunt; non potuimus appropinquare, et dixit cur hoc, et responderunt, non scimus, sed percepimus aliquid quod repulit et retroduxit nos, ignoscant: et Angelus rediit ad suos comites, et dixit responsum, et addidit, auguror quod vobis non sit amor sexus castus; in Caelo amamus virgines ex illarum pulchritudine et elegantia morum, et impense amamus illas, sed caste; ad hoc riserunt ejus comites, et dixerunt, recte auguraris, quis potis est videre tales pulchritudines prope, et non aliquid cupere.

23. Post hoc festivum Sodalitum omnes invitati ad nuptias abiverunt, et quoque decem illi Viri cum suo Angelo, erat sera Vespera, et cubitum ibant. In diluculo audiverunt Proclamationem, Hodie Sabbathum, et surrexerunt, et interrogaverunt Angelum, quid illud, respondit, quod sit ad Cultum Dei, qui statis temporibus redit, et a Sacerdotibus proclamatur; peragitur ille in Templis nostris, et perstat circiter binas horas; quarte, si lubet, ite mecum, et introducam; et accinxerunt se, et comitati sunt Angelum, et intraverunt: et ecce Templum erat amplum, capax circiter trium millium, semirotundum, scamna seu sedilia continua secundum figuram Templi in rotundum circumducta, ac posteriora elevatiora prioribus. Pulpitum ante illa paulo retractum a centro; janua post pulpitum a sinistro. Intraverunt decem Viri advenae cum Angelo ductore suo, et Angelus addixit illis loca ubi sederent, dicens illis, quisque qui intrat in Templum, scit suum locum, hoc scit ex insito, nec potest sedere alibi; si alibi, nihil audit et nihil percipit, et quoque turbat ordinem, a quo turbato Sacerdos non inspiratur.

24. Postquam congregati sunt, ascendit Sacerdos pulpitum, et concionabatur sermonem plenum spiritu sapientiae: Concio erat de sanctitate Scripturae sacrae, et de conjunctione Domini cum utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per illam; in illustratione, in qua erat, plene convicit, quod Sanctus ille Liber dictatus sit a Jehovah Domino, et quod inde Ipse sit in illo, adeo ut Ipse sit Sapientia ibi; sed quod Sapientia, quae est Ipse inibi, sub sensu literae jaceat recondita, et non aperiatur nisi illis, qui in veris doctrinae, et simul in bonis vitae sunt, et sic in Domino et Dominus in illis: Concioni subjunxit votivam orationem, et descendit. Exeuntibus auditoribus Angelus rogavit Sacerdotem, ut aliqua verba pacis cum decem suis comitibus loqueretur; et accessit ad illos, et colloquebantur per semissem horae, et loquebatur de Divina Trinitate, quod illa in Jesu Christo sit, in Quo Plenitudo omnis Divinitatis corporaliter habitat, secundum edictum Apostoli Pauli; et postea de Unione Charitatis et Fidei, sed dixit, de Unione Charitatis et Veritatis, quia Fides est Veritas.

25.