Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/18

Haec pagina emendata est
19
DE AMORE CONJUGIALI.

hiſtriones propter relationes; & quæſivit unus ex decem, quid propter relationes, & reſponderunt, non poteſt aliqua virtus cum ejus honeſtis & decoris ſiſti ad vivum, niſi per relativa ab illorum maximis ad minima, hiſtriones repræſentant minima illorum uſque dum fiunt nulla; ſed lege ſancitum eſt, ne aliquid oppoſiti, quod vocatur inhoneſtum & indecorum, niſi figurate & ſicut e longinquo exhibeant: quod ita ſancitum ſit, eſt cauſa, quia non aliquod honeſtum & bonum alicujus virtutis per ſucceſſivas progreſſiones tranſit ad inhoneſtum & malum, ſed ad minima ejus uſque dum perit, & cum perit inchoat oppoſitum; quare Cælum, ubi omnia honeſta & bona ſunt, nihil commune habet cum inferno, ubi omnia inhoneſta & mala ſunt.

18. Inter loquendum famulus accurrit & nuntiavit, quod octo Sapientes ex juſſu Principis adſint, & velint intrare, quo audito Angelus exivit, & excepit illos, & introduxit; & mox Sapientes poſt conſociationis ſolennia & decora, primum loquebantur cum illis de ſapientiæ initiis & incrementis, quibus immiſcuerunt varia de ejus ſucceſſu, & quod ſapientia apud angelos nuſquam finem habeat & deſinat, ſed quod creſcat & augeatur in æternum. His auditis Angelus cohortis dixit illis, Princeps noſter ad menſam loquutus eſt cum illis de ſapientiæ ſede, quod ſit in uſu, loquamini, ſi placet, cum illis etiam de eo: & dixerunt, homo primum creatus, imbutus eſt ſapientia & ejus amore, non propter ſe, ſed propter communicationem ejus cum aliis a ſe; inde ſapientiæ ſapientum inſcriptum eſt, ut non quiſquam ſibi ſoli ſapiat & vivat niſi ſimul aliis; inde Societas, quæ alioquin non foret; vivere aliis eſt uſus facere; uſus ſunt vincula ejus, quæ totidem ſunt quot uſus boni, ac uſus ſunt numero infiniti; ſunt uſus ſpirituales qui ſunt amoris in Deum, & amoris erga proximum; ſunt uſus morales & civiles, qui ſunt amoris ſocietatis & civitatis in qua homo eſt, ac ſociorum & civium cum quibus eſt; ſunt uſus naturales, qui ſunt amoris mundi & ejus neceſſitatum; & ſunt uſus corporei, qui ſunt amoris conſervationis ſui propter ſuperiores uſus. Omnes hi uſus inſcripti ſunt homini, & ſequuntur in ordine, unus poſt alterum, & cum ſimul ſunt, unus eſt in altero: illi qui in primis uſibus ſunt, qui ſunt ſpirituales, etiam in ſequentibus ſunt, & hi ſunt ſapientes; illi autem qui non in primis, & uſque in ſecundis & inde ſequentibus ſunt, non ita ſapientes ſunt, ſed ſolum ex moralitate & civilitate externa apparent ſicut ſint; illi qui non in primis & ſecundis ſunt, ſed in tertiis & quartis, nihil minus quam ſapientes ſunt, nam ſunt ſatanæ, amant enim ſolum mundum, & ſe ex mundo; at illi qui modo in quartis ſunt, omnium minime ſapientes ſunt, ſunt enim diaboli, quia ſibi ſolis vivunt, & ſi aliis, eſt unice propter ſe. Præterea cuivis amori eſt ſuum jucundum, vivit enim amor per hoc, ac jucundum amoris uſuum eſt jucundum cæleſte, quod ſequentia jucunda ordine intrat, & ſecundum ordinem ſucceſſionis exaltat illa, ac æternat illa: poſt hæc enumeraverunt Delitias cæleſtes procedentes ex amore uſus, & dixerunt quod ſint myriades myriadum, & quod in illas intrent qui in Cælum: & porro de amore uſus per ſermones ſapientiæ protraxerunt diem cum illis uſque ad veſperam.

19. Sed circa veſperam venit curſor amictus linteo ad decem advenas co-

mites
C2