Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/17

Haec pagina emendata est
18
DELITIÆ SAPIENTIÆ

receptibilem sapientiæ ex veris illis; & tunc a lateribus exterminat & falsitatum & vanitatum ludibria & ludicra. Sed plura de his audietis ex sapientibus nostræ Societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos. His dictis surrexit Princeps, & una cum illo convivæ, ac pacem dixit, & mandavit Angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, & illis omnes honores civilitatis exhiberet; & quoque ut vocaret viros urbanitatis & affabilitatis, qui illos ſermone de variis gaudiis hujus Societatis oblectarent.

17. Cum redierunt, factum eſt ita, & vocati ex urbe, qui ſermone de variis gaudiis Societatis oblectarent illos, venerunt, & hi poſt ſalutationes ambulando loquebantur elegantias cum illis; ſed Angelus ductor illorum dixit, quod decem hi viri invitati ſint in hoc cælum, ut videant Gaudia ejus, & inde novam ideam de Felicitate æterna recipiant; commemorate ergo aliqua de gaudiis ejus, quæ afficiunt ſenſus corporis; poſtea venturi ſunt Sapientes, qui memorabunt aliqua, quæ illa gaudia reddunt fauſta & felicia; his auditis vocati ex urbe commemorabant hæc. Sunt hic dies feſtivitatis indicti a Principe, ut animi relaxentur a defatigatione, quam cupiditas æmulationis aliquibus induxerat; his diebus ſunt Harmoniæ muſicæ & Cantus in foris, & extra urbem Ludi & Spectacula; in Foris tunc ſunt elevatæ Orcheſtræ circumductæ cancellis conſertis ex vitibus, e quibus pendent botri, intra quos in tribus elevationibus ſedent Muſici cum inſtrumentis chordæ, & cum inſtrumentis ſoni, vocis altæ & vocis humilis, ac vocis ſtrenuæ & vocis blandæ, & ad latera ſunt Cantores & Cantrices, & cum amæniſſimis jubilis & cantibus, mixtis & ſolis, per intervalla quoad ſpecies variatis, cives oblectant; hæc ibi diebus illis feſtivitatis a mane ad meridiem, & poſt hanc ad veſperam, perſiſtunt. 2. Præterea unoquovis mane e domibus circum Fora audiuntur ſuaviſſimi Cantus virginum & puellarum, ex quibus tota urbs perſonat; eſt una affectio amoris ſpiritualis, quæ quovis mane cantatur, hoc eſt, per modificationes vocis canoræ ſeu modulationes ſonatur, & affectio illa in cantu percipitur ſicut ipſa foret; influit in audientium animas, & excitat illas ad correſpondentiam; talis eſt cantus cæleſtis; dicunt cantrices, quod ſonus cantus illarum ſe ſicut inſpiret & animet ex interiori, & jucunde exaltet, ſecundum receptionem ab audientibus: hoc finito, clauduntur feneſtræ domuum Fori, & ſimul domuum platearum, & quoque januæ, & tunc ſilet tota urbs, nec ullibi auditur clamor, nec apparent vagabundi, omnes tunc accincti obeunt munia ſuorum officiorum. 3. At tempore meridiei aperiuntur januæ, & poſt meridiem etiam alicubi feneſtræ, & ſpectantur ludi puerorum & puellarum in plateis, moderantibus illos alumnis & magiſtris illorum, ſedentibus in porticibus domuum. 4. Ad latera urbis in ejus extremis, ſunt varii ludi puerorum & adoleſcentum; ſunt ludi curſorii, ſunt ludi cum pilis; ſunt ludi cum pilaminibus repercuſſis, rachets, vocatis; ſunt certamina palæſtrica inter pueros, quis impigrior & quis pigrior loquendo, agendo & percipiendo; & pro impigrioribus aliqua folia laurus in præmium; præter plura alia, quæ ſunt excitatoria habilitatum in pueris latentium. 5. Inſuper extra urbem ſunt Spectacula comædorum ſuper theatris, repræſentantium varias vitæ moralis honeſtates & virtutes, inter quos etiam ſunt

hiſtrio-