Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/13

Haec pagina emendata est
14
DELITIÆ SAPIENTIÆ

in capite & in corpore, proſtravi me humi, & convolvi me ſicut ſerpens admotus igni, & repſi uſque ad præcipitium, & per id me dejeci; & poſtea ſublatus ſum ab adſtantibus infra, & delatus in diverſorium, ubi rediit ſanitas mihi. Reliqui quinque etiam narraverunt mirabilia de ſuis aſcenſibus in Cælum; & comparabant mutationes ſtatuum ſuæ vitæ, cum ſtatu piſcium dum elevantur ab aquis in ærem, & cum ſtatu avium in æthere; & dixerunt, quod poſt duras illas ſortes, non concupiverint amplius cælum, ſed modo conſortem vitam cum ſui ſimilibus ubicunque ſunt; & quod ſciant, quod in Mundo ſpirituum, ubi nos ſumus, omnes prius præparentur, boni ad Cælum, & mali ad Infernum, & quod cum præparati ſunt, videant vias ſibi apertas ad Societates ſui ſimilium, cum quibus in æternum manſuri ſunt, & quod has vias tunc intrent cum jucundo, quia ſunt viæ amoris illorum. Omnes ex prima Convocatione audientes hæc, etiam faſſi ſunt, quod nec illis alia idea de Cælo fuerit, quam ſicut de loco, ubi pleno ore circumflua gaudia in æternum ſorberent. Poſt hæc Angelus tubæ dixit illis, videtis nunc quod gaudia Cæli & felicitas æterna non ſint loci, ſed quod ſint ſtatus vitæ hominis; ac ſtatus vitæ cæleſtis eſt ex amore & ſapientia; & quia uſus eſt duorum illorum continens, eſt ſtatus vitæ cæleſtis ex conjunctione illorum in uſu: idem eſt, ſi dicatur Charitas, Fides & Bonum Opus, quoniam Charitas eſt Amor, Fides eſt Veritas ex qua Sapientia, & Bonum Opus eſt Uſus: præterea in Mundo noſtro Spirituali ſunt loca ſicut in Mundo naturali; alioquin non forent habitationes & diſtinctæ manſiones; at uſque locus ibi non eſt locus, ſed eſt apparentia loci ſecundum ſtatum amoris & ſapientiæ, ſeu charitatis & fidei. Omnis, qui fit angelus, intus in ſe portat ſuum cælum, quia ſui Cæli amorem; nam homo a creatione eſt minima effigies, imago & typus Cæli magni; forma humana non aliud eſt; quare quiſque venit in ſocietatem Cæli, cujus forma in ſingulari effigie eſt; idcirco cum intrat in illam ſocietatem, intrat in correſpondentem ſibi formam, ita ſicut a ſe in ſe illam, & ſicut ab illa in illam in ſe, ac trahit vitam ejus ut ſuam, ac ſuam ut ejus; eſt unaquævis ſocietas ſicut Commune, ac Angeli ibi ſunt ſicut partes ſimilares, ex quibus Commune coexiſtit. Ex his nunc ſequitur, quod qui in malis & inde falſis ſunt, in ſe formaverint effigiem Inferni, & hæc cruciatur in Cælo ex influxu & violentia activitatis oppoſiti in oppoſitum; amor enim infernalis eſt oppoſitus amori Cæleſti, & inde jucunda duorum amorum illorum collidunt inter ſe ſicut hoſtes, & necant ſe cum congrediuntur.

11. His peractis audita eſt vox e Cælo ad Angelum tubæ, elige decem ex omnibus convocatis, & introduc illos ad nos; audivimus a Domino, quod præparaturus ſit illos, ne calor & lux, ſeu amor & ſapientia noſtri Cæli, per tres dies inferant illis aliquam noxam; & electi ſunt decem, & ſequuti Angelum; & aſcenderunt per tramitem clivoſum in quendam collem, & ab hoc in Montem, ſuper quo erat illorum Angelorum Cælum, quod prius ad diſtantiam apparuerat illis ſicut Expanſum in nubibus: & aperiebantur pro illis portæ, & poſtquam tranſiverunt tertiam, Angelus introductor cucurrit ad Principem Societatis ſeu Cæli illius, & annuntiavit adventum illorum; & Princeps reſpon-

dit,