Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/52

Haec pagina emendata est

40 CREMVTIVS

Tib. Quid multa? se laesit, non me: poenae remissionem a vobis, patres, si placet, libentissime peto.

Com. Dignum tua fama te praestas, maxime Caesarum!

M. Suillius. Audi, audi, Caesar, et miseris pro tua dementia succurre.

Agr. Die libere, M. Suilli, quid velis.

Suill. Mihi quidem nihil posco; sed fratri meo, calamitatem passo, Caesaris auxilium posco.

Coss. Nonne ille est, qui pecunia ob rem iudicandam accepta in exilium damnatus est?

Suill. Ita est: sed quid facias? etiam praestantissimi senatorum in his rebus peccaverunt; cur hunc unum tanta afficitis poena?

Coss. Nos quidem, Caesar, Publio Suillio bono amico et lepido homine usi sumus. si huic ignosces, omnibus senatoribus gratum feceris.

Tib. Deorum voluntate magistratibus Romanis vitae et bona omnium civium commissa sunt, quid fiet hac re publica, si iudicia argento corrumpentur?

Agr. Pro sapientia tua dixisti, Caesar: nos vero qui homines sumus, non philosophi, veniam petimus, si forte unus nostrum in hac re peccavit.

[Murmura adsentientium audiuntur.

Tib. (truci vultu). Pudet me hercule vestrum, patres, et miseret. num ita didicistis, amicos rei publicae anteponere? ego vero his precibus non cedam: immo vinciatur P. Suillius et in insulam amoveatur! discant omnes Romani, valere iudicia in eos, qui publicum

honorem pretio vendant.

[Silentium fit.

Agr. Adsunt legati Hispaniae ulterioris; orant ut sibi liceat templum in honorem Tiberii et Augustae aedificare.