Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/51

Haec pagina emendata est

SCAENA II 39

Sei. Quem igitur cibum petis?

Sat. Caro mihi humana maxime placet, da mihi illum Cremutium: quamquam durus est, ego illum mitem reddam.

Sei. Cremutium petis? vir probus est, spectatus, suis carus, principi non invisus. sed si e re publica est illum perire, obstare tibi non audeo. tu vero cave quid agas.

Sat. Gratias tibi maximas ago, mi Seiane. pulchram ego hodie orationem in senatu habebo: lacrimas omnibus movebo.

Sei. Tace vero: princeps cum consulibus accedit.

Omnes Personae (praeter Marciam).

Agrippa. Te, Iuppiter optime maxime, vosque di deaeque omnes quibus haec urbs est curae, oramus et obsecramus, ut quae hodie hic gerantur, bene imperio Romano, bene principi dilectissimo vertant. salutat senatus Tiberium.

Tiberius. Deorum numine huic senatui rei publicae cura est commissa: de iis nunc rebus consules referant, quae maximi momenti esse videantur. ego pro virili parte, si quid imperiis gerendis didici, consilio vos adiuvabo.

M. Cominius. Audi, audi, Caesar, et miseris pro tua dementia succurre.

Cossius. Die libere, M. Comini, quid velis.

Com. Mihi quidem nihil posco; sed fratri meo, calamitatem passo, veniam oro.

Agr. Ille est, nisi fallor, qui probroso carmine in Caesarem scripto lege maiestatis damnatus est.

Com. Stultitia erravit, et iuvenili ardore faceta dicendi: nunc facti paenitet, nunc veniam a te, Caesar, orat.