Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/41

Haec pagina emendata est
SCAENA III
Caesar. Antonius. Senatores.

Caes. Vos, di deaeque omnes, quibus haec urbs curae est, cives vestros tuemini! Caesari iam nimium favistis: satis ego habeo, si incolumem Romam videbo. vobis, patres conscripti, deorum immortalium voluntate haec urbs commissa est: consulite ergo, quid de summa rerum agendum sit. litterae hodie ad me perlatae sunt, Parthos in fines nostros irrumpere. loquere, Cicero: quid hodie censes?

Cic. Nuper, mi Caesar, in Cilicia in provincia fui. cottidie veniebant nuntii, Parthos in oppidum aliquod irrupisse. ego quod potui, vi et armis iis restiti. nunc vero censeo delectum habendum esse, maiestatem Romanam armis defendi debere.

Caes. Consilium bonum pro re dedisti. quid vero tu, Cassi?

Cass. Scio Caesarem nullum unquam periculum timuisse. si quid illi foris, si domi acciderit (absit omen!), nunquam sustinebit patria banc iacturam. spero equidem Caesarem non iterum urbe discessurum.

Caes. Si patria Caesarem in arma vocabit, nunquam hic in otio manebit. die, Casca.

Casc. Ego hostem protinus petendum, si foris est, si domi …

Ceteri tacere iubent.

Caes. Deorum opera nullum iam domi hostem habemus: concordiam inter cives firmatam videmus. qui