Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/40

Haec pagina emendata est

28 IDVS MARTIAE

Cass. Nolo equidem verbum dicere. tu credis me Caesari invidere. ego vero contra Caesarem ne unum quidem verbum dicam. tu videris, quid tibi dicendum, quid agendum sit. hoc tantum dicam, si quando amico egebis ad agendum, non ad dicendum, praesto esse Cassium tibi.

abeunt: redit Porcia.

{{c|Brutus. Porcia.

Porc. Quid est, mi vir? quare tam pallidus es? omnia tuae Porciae narra.

Brut. Ego amicum amo, amo patriam quoque. utrum magis amem, nescio.

Porc. Nescis igitur vir esse, qui amicum nimium amat, patriae amicus esse non potest.

Brut. Audi me, Porcia. ferunt Germanos, cum consilio egeant, a mulieribus suis semper petere. has credunt divino numine adiuvari.

Porc. Est in quovis homine deus, qui consilia regit, ita a patre meo didici. fortiter modo agas, quod agendum est.

Brut. Idne mihi consili das ?

Porc. Immo hoc consili do, ut nunc tandem dormitum eas: paene tota nocte vigilavisti; en! iam lucet. ego nunc famulas vocabo, et officium meum praestabo. di te protegant!

exit.
Brutus.

Brut. Fortiter age, Brute! quid vero agam? si amico egebis! patria te exspectat, Brute! qui amicum nimium amat, patriae amicus esse non potest! quid illa omnia volunt? age, i dormitum, Brute: eras videbimus.

exit.