Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/29

Haec pagina emendata est

SCAENA V 17

Cor. Nolite vero posthac me illo appellare nomine, dum Roma stat incolumis, sine nomine vivo: cum ceciderit illa, nomen mihi novum ex ignibus cripiam.

Sic. At victores saltem vos salutare fas erit. hoc vobis nomen et deorum voluntas paravit et virtus vestra. ut nos viribus superavistis, ita humanitate et misericordia erga victos vos decebit excellere.

Cor. Sunt ut pacis, ita belli iura. cui ex vicinis gentibus non bellum Romani intulerunt? quam non cupiunt servitio premere? delenda est gens genti humanae inimica, igni consumenda sunt moenia, quae viris tam infestis praesidium et refugium praebent.

Tull. Tu vero irae moderare, Gai Marci. fortasse senatus noster pacem facere volet, si modo firma erit.

Cor. Non me ea condicione civem fecistis, ut stante urbe Roma pacem cum inimicis meis faciatis. nihil praeter ius meum posco.

Brut. Nonne te nomen Romanum, Gai Marci, adhuc movet? si quid in te peccavimus, fatemur et veniam rogamus: deos respice, qui iura et victricis gentis et victae pariter tuentur.

Cor. Immo di ipsi in hac causa iudicium tulerunt. tum cum urbem incensam videro, responsum a me

habebitis.

[Coucedunt Brutus et Sicinius.

{{center|Iidem. Pontifex Maxiimus. Sacerdotes. Lict. Adsunt sacerdotes Romani, sacra urbis portantes. Pont. Max. Dis urbis Romae iubentibus, genibus submissis veniam poscimus. deos, quibus fortuna belli vos aequavit, imitamini: eis, qui non iam vobis resistere possunt, parcite.